Urkunden des Cistercienserstiftes Heiligenkreuz im Wiener Wald, Nr. CCXXXII. , S. 225
CCXXXII.
Ladizlaus dei gracia Hungarie, Dalmatie, Croacie, Rame, Seruie, Gallicie, Lodomerie, Cvmanie, Bulgarieqne rex omnibus presentes litteras inspecturis salutem in eo, qui est uera salus. Ad uniuersorum notitiam tenore presencium uolumus peruenire, quod frater Henricus conuersus monasterii sanete crucis de Wylok ad nostram accedens presenciam a nobis petiit humiliter et deuote, ut quandam terram ad duo aratra sufficientem terre ipsorum contiguam, quam dicebat esse uacuam et habitatoribus destitutam, pro salute ac remedio animarum parentum nostrorum et predecessorum eidem mo nasterio conferre dignaremur. Verum quia de qualitate et quantitate dicte terre, et utrum ad nostram collacionem pertineret an non, nobis ueritas non constabat, fidelibus nostris capitulo Jauriensi dedimus in mandatis, ut suum darent hominem fidedignum, coram quo homo noster Gregorius filius Petri dictam tèrram presentibus commetaneis et uicinis statueret et assignaret ipsi monasterio, si non fieret contra- dictum, contradictores, si qui fierent (sic), ad nostram citaret presenciam ad terminum competentem, et post hune diem citationis et terminum ac facti seriem nobis in suis litteris fideliter intimarent. Dictum itaque capitulum nobis rescripsit postmodum in hunc modum.
Excellentissimo domino suo Ladizlao dei gracia illustri regi Hungarie capitulum Jauriensis ecclesie orationes in domino debitas et deuotas. Litteras uestre excellencie debito recepimus cum honore in hec uerba. Ladizlaus dei gracia rex Hungarie fidelibus suis capi tulo Jauriensi salufem et graciam. Frater Henricus conuersus mo nasterii sanete crucis de Wylok petit a nobis pro salute et remedio animarum parentum nostrorum et predecessorum quandam terram ad
214
duo aratra sufßcientem terre ipsorum eontiguam sicut dicit, quam asserit esse uacuam et habitatoribus destitutam. Vnde, quia de quali- tate et quantitate dicte terre nobis non constat, utrum sit nostre colla- tioni pertinens nec ne, fidelitati uestre precipiendo mandamus, qua- tenus Gregorio filio Petri homini nostro uestrum detis testimonium, coram quo idem homo noster prefatam terram presentibus omnibus commetaneis et uicinis statuat eidem, si non fuerit contradictum, con tradictores, si qui fuerint, ad nostram citet presenciam ad termi- num competentem, et post hanc diem citationis et terminum assigna- tum ac facti seriem nobis fideliter rescribatis. Datum in Mezusumlov in sancto Sabbato. Nos receptis litteris uestre excellencie cum eodem homine uestro uirum discretum magistrum Abraam cantorem ecclesie nostre misimus, qui homo uester et noster ad nos redeuntes retulerunt, quod predicta terra esset terra bissenorum et sufficiens ad duo aratra, que esset habitatoribus destituta, et uestre pertinens collacioni, et ipsam terram in metis et terminis infrascriptis coram uicinis et com metaneis nullo contradictore existente dicto monasterio sanete cruris statuissent. Cuius quidem terre circumstancias tales esse retulerunt, quod ab occidente uicinatur terre Phylippi de Zerk, ubi sunt duo mete. Ah hinc protenditur uersus meridiem ad terram Тепe iobagionis castri Musuniensis, et ibi sunt duo mete. Ab hinc uenit ad plagam orientalem ad terram Turdemech et ibi sunt duo mete. Inde proten ditur uersus aquilonem ad terram Mathei et ibi sunt duo mete. Inde reuertitur ad meta m capitalem et ibi terminatur.
Nos igitur attendentes uerbum apostoli, quod, qui in benedictio- nibus seminat, de benedictionibus et metet uitam eternam, uolentesque eterni sententiam iudicis misericordie operibus preuenire, sepedictam terram cum omnibus pertinenciis et utilitatibus suis dedimus, donaui- mus, atque in perpetuam elemosinam contulimus predicto monasterio sine preiudicio iuris alieni iure inreuoeabili possidendam. In enius rei memoriam firmitatemque perpetuam presentes dedimus litteras dup- plicis sigilli nostri munimine roboratas. Datum per manus discreti uiri magistri Johannis doctoris decretorum, prepositi Budensis, electi ecclesie Albensis, aule nostre uicecancellarii dilecti et fidelis nostri. Anno domini М?CC? septuagesimo octauo, tercio kalendas Augusti, regni autem nostri anno septimo.
Original auf Pergament mit Siegelrest.
215
Cistercienserstift Heiligenkreuz Wien, ed. Weis, 1856/59 (Google data) CCXXXII. , in: Monasterium.net, URL </mom/UrkCistercienserHeiligen/39c40da7-1c21-40ec-99ca-0bb00ea2e84a/charter>, accessed at 2024-11-24+01:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success