Urkunden des Cistercienserstiftes Heiligenkreuz im Wiener Wald, Nr. CCXVII. , S. 212
Urkunden des Cistercienserstiftes Heiligenkreuz im Wiener Wald, Nr. CCXVII. , S. 212
CCXVII.
Ne res gesta grandeuo tractu temporis a memoria dilabatur, expedit ea, que geruntur in tempore, scripturarum ac testium presidiis adiuuari. Nouerint igitur christi fideles, ad quos presens scriptum deuenerit, vniuersi, quod ego Irînfridus miles dictus de Swabdorf de quatuor mansis VI. libras mihi annuatim soluentibus, quos a domino Levtwino dicto de Werde in Hâderichsdorf iure feodali possederam, domino Л. venerabili abbati et conuentui sanete cruris in Austria duodeeim solidorum redditus vendidi, accedente consensu et licentia ipsius domini L. de Werde, ad quem ius proprietarium spectare vide- batur, quod etiam ius idem dominus L. in ipsis XII. solidorum redditi- bu8 antedicto abbati et conuentui liberaliter contulit, annuente nichil- ominus fauore filii mei Irinfridi, pro VII. libris denariorum wiennensis monete perpetuo possidendos. In cuius rei testimonium et cautelam presentem litteram subnotatis etiam testibus sepedicto abbati et con uentui conscribi volui, quia proprio sigillo tunc carui, sigilli domini O. de Haslowe iudicis prouincialis per Austriam, nec non sigilli vni- uersitatis ciuium in Prukka munimine roboratam. Testes sunt hii. Dominus O. et dominus Kadoldus filii domini O. de Haslowe, dominus H. dictus de Swarzense, dominus Eberhardus miles de Haslowe, Kalhohus, Otto, Heinricus Vbelmanni ciues in Pruka, et alii quam plures. Acta sunt hec anno domini M?CC?LXXVI? (sic) IIII? kalendas Januarii.
Original auf Pergament mit zwei Siegeln.
201
Cistercienserstift Heiligenkreuz Wien, ed. Weis, 1856/59 (Google data) CCXVII. , in: Monasterium.net, URL </mom/UrkCistercienserHeiligen/641c06a3-09b6-44e2-a007-7ed4e4003dd1/charter>, accessed at 2025-02-05+01:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success