Urkunden des Cistercienserstiftes Heiligenkreuz im Wiener Wald, Nr. II. , S. 15
Urkunden des Cistercienserstiftes Heiligenkreuz im Wiener Wald, Nr. II. , S. 15
II.
In nomine sanete et indiuidue trinitatis. Quia caritatis compassio et debita pastoralis officii sollicitudo exigunt, necessarium esse tam presenti quam future utilitati et quieti fratrum nostrorum uirorum religiosorum in cenobiis fideliter deo et sanetis eius seruientium prospicere, ego Regenmarvs humilis sanete patauiensis ecclesie minister per huius nostre institutionis paginam dilectioni omnium tam futurorum quam presentium notifico, qualiter dilectione et religione uenerabilis fratris nostri GothescalcM abbatis cenobii sanete crueis nee non fratrum suorum sub eo in uinea Christi pro fructu eterne uite percipiendo laborantium instinctus, пec non humili strenuissimi mar- chionis Lvpaldi petitione, atque uenerande et nobilissime marchio- nisse consortis thori sui Agnetis filie Henrici imperatoris interuentu, insuper precibus filiorum eorum scilicet Adalberti, Lvpaldi, Heyn- rici, Ernesti exoratus, omnem decimationem culture predicti uene- randi abbatis et fratrum suorum, insuper omnium noualium, que in presenti possident et deo annuente in futuro nouare debent, legitima et canonica transmutatione facta, scilicet datis duobus mansis in con cambio a predicto marchione in duobus pagis sitis Hadeleth et mur- lingen, et a me cum omni deuotione acceptis, consensu cleri et populi nostri potenti manu delegauerim cenobio sanete crueis. Et ut hec delegatio rata, firma, stabilis et inconuulsa permaneat in omni poste- ritate, propria manu subscripsi, et impressione sigilli mei feci con firman et corroberari. Huius rei testes sunt Comes Chonradus de pilstein, Otto, Chadolt, Sterfrit, Chonradus, Poto, Isinrich, Gvn- there, Rvdolf, Rapoto. Facta autem hec sunt anno ab incarnatione domini M? C?XXXVI? indictione uero XIIII? anno regni domni Lotha- rii VIII? imperii uero III? Ordinationis autem uenerabilis Regenmari sanete patauiensis ecclesie pontificis XV.
Original auf Pergament mit aufgedrücktem, beschädigtem Siegel. — Peí, Thesaur. VI, I, pag. 319, Nro. 96. — Herrgott, Monum. I, pag. 209, Nro. 8.
4
Cistercienserstift Heiligenkreuz Wien, ed. Weis, 1856/59 (Google data) II. , in: Monasterium.net, URL </mom/UrkCistercienserHeiligen/3bed7b7b-6967-4f80-b3dd-b8b266805ed5/charter>, accessed at 2025-02-05+01:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success