Urkunden des Cistercienserstiftes Heiligenkreuz im Wiener Wald, Nr. CIII. , S. 121
Urkunden des Cistercienserstiftes Heiligenkreuz im Wiener Wald, Nr. CIII. , S. 121
CIII.
Innocentius episcopus seruus seruorum dei dilecto filio nobili uiro duci Austrie salutem et apostolicam benedictionem. Licet is, de cuius munere uenit, ut sibi a fidelibus suis digne ac laudabiliter ser- uiatur, de habundantia pietatis sue, que merita supplicum excedit et uota, beneseruientibus multo retribuat maiora, quam ualeant promereri, nichillominus tamen desiderantes, reddere domino populum accepta- bilem, fideles christi ad complacendum ei quasi quibusdam illectiuis premiis, indulgentiis scilicet et remissionibus, inuitamus, ut exinde reddantur diuine gracie aptiores. Cupientes igitur, ut monasterium sanete crueis Cisterciensis ordinis Patauiensis diocesis, in quo par ticula corone dominice, quam tibi carissimus in christo filius noster rex Francie illustris transmisisse dicitur, sub ueneranda conseruatur custodia, congruis honoribus frequentetur, omnibus uere penitentibus et confessis, qui monasterium ipsum in die, qua ibidem particula ipsa translata fuit, uenerabiliter uisitauerint, annuatim de omnipotentis dei misericordia et beatorum Petri et Pauli apostolorum eius auctoritate confisi quadraginta dies de iniuncta sibi penitentia misericorditer relaxamus. Datum Lugduni V. idus Martii, pontificatus nostri anno secundo- Original auf Pergament mit Bleibulle. — Pez, Thesaur. VI, II, pag. 97, Nr. 167.
но
Cistercienserstift Heiligenkreuz Wien, ed. Weis, 1856/59 (Google data) CIII. , in: Monasterium.net, URL </mom/UrkCistercienserHeiligen/448d1548-4366-4657-9e1d-286d3614231c/charter>, accessed at 2024-12-27+01:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success