Urkunden des Cistercienserstiftes Heiligenkreuz im Wiener Wald, Nr. XX. , S. 39
Urkunden des Cistercienserstiftes Heiligenkreuz im Wiener Wald, Nr. XX. , S. 39


XX.
Notum sit tam futuris quam presentibus et eorum felici memorie commendetur, quod Heinricus de Medelik frater ducis Lupoldi beate
28
memorie uidens domum infirmorum penuriosam aput sánctam crucem, et habitantes in ea alimentis et solaciis necessariis eis carere, et pene inopia frangi, tria allodia uel, quod idem est, mansus tres, que in vulgari nostro tevtonico videlicet Lehen dicuntur, pro remedio anime sue, пec non et parentum suorum eidem domui infirmorum et infirmis ipsius delegavit, ita tamen, quod пec abbas congregationis eiusdem loci, пec celerarius, necofficialis quisquam casu interueniente пec occasione ulla ostensa ab eadem memorata infirmaria auferre posset, que scilicet supradicta allodia in villa, que Wolfpaizzingen dicitur, sita sunt. Abbas autem Sanete Crucis et celerarius, magister quoque eorundem infir morum, simul et universitas fratrum eiusdem claustri consulentes par- uitati sue et timentes, quod forte diabolo instigante inposterum ipsos aliquis pro supradictis allodiorum reditibus impeteret et disceptatione, sicut modo frequenter contingit, et rixas contra eosdem moueret, domino Heinrico duci memorato peticione instabant, ut rem ipsam gestam, scripto mandaret, quod et sicut nunc pre manibus est, et factum uider tur. Scripto enim, sicut patet, mandauit et sigilli sui inpressione id ipsum confirmauit, testibus etiam multis confirmauit, quorum nomina hic continentur. Heinricus parrochus de Medelico, Hebordus clericus, Wal- therus capellanus, Sifridus marschalcus, Wolfgerus pincerna, Rudi geru s dapifer, Heinricus de Manswert, Lupoldus de Medelico, alter Lupoldus et alii quam plures tum de familia ejusdem ducis tum extranei.
Original auf Pergament mit Siegel.
Cistercienserstift Heiligenkreuz Wien, ed. Weis, 1856/59 (Google data) XX. , in: Monasterium.net, URL <https://www.monasterium.net/mom/UrkCistercienserHeiligen/41cfe7f6-adb1-4c0a-a5e0-8da9db22bd48/charter>, accessed 2025-04-08+02:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success