Urkunden des Cistercienserstiftes Heiligenkreuz im Wiener Wald, Nr. LV. , S. 78
Urkunden des Cistercienserstiftes Heiligenkreuz im Wiener Wald, Nr. LV. , S. 78


LV.
In nomine sanete et indiuidue trinitatis amen. Ego Liupoldus dei gratia dux Austrie et Styrie omnibus in perpetuum salutem. Ne labente tempore res acta ab hominum labili demum elabatur memoria, cautum est et consultum, ut ea, que ab hominibus geruntur, scripture tamquam fideli custodie maneipentur. Notum igitur faeimus tam pre- sentibus quam futuris, quod Otto de Traberg predium, quod habebat in Waecelinstorf, cum omnibus pertinentiis suis presente filio eius Heinrico et omni iuri, quod in eodem predio habuit, abrenuntiante in nostra presentia et per manum nostram uendidit abbati sanete crucis et eiusdem loci fratribus pro ducentis et XLIIIIi* marcis puri argenti. Hec autem uendicio facta fuit anno domini M°CC?XXII? tercio ydus Decembris Wienne in domo Dietrici coram testibus, quorum nomina sunt hec. Heinricus filius noster, Hadmarus et Heinricus fratres de Chvnringen, Irenfrîdus, Vlricus, Conradus fratres de Imperge, Had marus de Sunneberg, Liupoldus pincerna de Molansdorf, Heinricus Spismeister et alii quam plures. Eodem uero anno in manu tunc temporis subprioris sanete crucis Eglolfl, quem prefatus abbas et conuentus ad hoc destinauerant, omni iuri suo, quod in eodem habue- runt predio, abrenuntiauerunt tres filie predicti Ottonis, Mahtildis scilicet cum marito suo Cholone et filiis suis Cholone et*) Aleidis cum marito suo Offone de Putten, et Elizabeth tunc temporis uirgo exi- stens. Facta est autem renunciacio ista Traberg coram his testibus, Hermano sácerdote, Leonhardo sácerdote, Heinrico filio Cholonis de Rase, Beringero milite, Vírico dapifero et aliis multis.
Procedente uero tempore anno scilicet dominice incarnationis M?CC?XXVII? XII° kalendas Augusti sicut et ceteri fratres scilicet et sorores sue eidem iuri abrenuntiauit et quarta filia sua Angnes, quam
*) Zwischen ei und Aleidis ein leerer Raum.
67
habuit Liutoldus de Wildonia, que etiam renunciado facta est in Wildonia coram testibus hic notatis, Hadmaro de Chunringe, Reim- berto iuniori de Murech, Friderico de Sconevelde, Hadmaro de Schoneberg et aliis quam pluribus. Ne autem in posterum huius contractus aliqua possit suboriri dubietas, maxime cum in qualibet specie alienacionis scriptura desideretur, presentem paginam ad peti cionen! utriusque partis sigilli nostri munimine duximus roborandam.
Original auf Pergament mit Siegel.
Cistercienserstift Heiligenkreuz Wien, ed. Weis, 1856/59 (Google data) LV. , in: Monasterium.net, URL <https://www.monasterium.net/mom/UrkCistercienserHeiligen/8bec8d38-47ce-4706-a4cb-c395909e1f6f/charter>, accessed 2025-04-09+02:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success