Urkunden des Cistercienserstiftes Heiligenkreuz im Wiener Wald, Nr. XLIV. , S. 69
Urkunden des Cistercienserstiftes Heiligenkreuz im Wiener Wald, Nr. XLIV. , S. 69
XLIV.
Honorius episcopus seruus seruorum dei dilectis filiis abbati Cisterciensi et vniuersis coabbatibus eius et fratribus sub eodem ordine deo seruientibus salutem et apostolicam benedictionem. Constituti iuxta uerbum prophete licet insufficientibus meritis super gentes et regna officii nostri debitum decenter exequimur, cum euellimus euellenda et plantanda plantamus, recta regimus et dirigimus indirecta. Significa- stis siquidem nobis, quod in quibusdam partibus consuetudo detesta- bilis inoleuit, uidelicet quod, cum aliqui emulantes charismata meliora monasteria uestri ordinis uolunt causa religionis intrare, utibi domino famulentur, capellani eorum, donec ab ipsis pecuniam, que mortuarium nuneupatur, extorqueant, prout a parrochianis suis decedentibus con- sueuerunt aceipere, illis temere se opponunt; quare super hoc nostre prouidentie remedium flagitastis. Volentes igitur abusum corruptele huiusmodi aboleri auetoritate uobis presentium indulgemus, ut capel- lanorum contradictione huiusmodi non obstante liberas personas ad
58
uos e seculo fugientes libere reeipere ualeatis. Nulli ergo omnino hominum liceat, hanc paginam nostre concessionis infringere, uel ei ausu temerario contraire. Si quis autem hoc attemptare presumpserit, indignationem omnipotentis dei et beatorum Petri et Pauli apostolo- rum eius se nouerit incursurum. Datum Laterani XI1II? kalendas Februarii, pontificatus nostri anno sexto.
Original auf Pergament mit Bleibulle.
Cistercienserstift Heiligenkreuz Wien, ed. Weis, 1856/59 (Google data) XLIV. , in: Monasterium.net, URL </mom/UrkCistercienserHeiligen/4b291bf4-cb72-48c7-a89d-e7edb886aac5/charter>, accessed at 2024-12-27+01:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success