Urkunden des Cistercienserstiftes Heiligenkreuz im Wiener Wald, Nr. CCXXVI. , S. 219
Urkunden des Cistercienserstiftes Heiligenkreuz im Wiener Wald, Nr. CCXXVI. , S. 219
CCXXVI.
Nos HeinricuB senior, Wernhardus et Heinricus iuniores dicti de Schowmberch, ad instar et similitudinem pie deuocionis nostrorum progenitorum in christi seruis christum, omnis potestatis et subli- mitatis gubernatorem, dominum omnis dominii, principatuum quoque nec non regnorum omnipotentem et ad nutum omnia disponentem regem, deuotis obsequiis et piis beneficiis semper veneran cimien tes, specialius et sincerius amplectimur et caritatis vlnis propinquiori- bus nobis adstringimus ordinem Cysterciensem, cuius ipsa celi regina, que sub sigillo integritatis christum omnium edidit saluatorem, singu lars aduocata cognoscitur et matrona, et idcirco tenore presencium omnibus tam presentibus quam futuris volumus esse notum, quod nos predicti ordinis Cysterciensis fratribus in sancta cruce perpetuo hanc graciam duraturam concedimus in progenitorum nostrorum et nostrum remedium, ut duo talenta salis maioris ligaminis aput Ascha singulis annis semel deducere debeant ab omni exactione thelonei siue mute libera et secura. Et ne in posterum a quoquam heredum uel succes- sorum nostrorum seu alio quocumque hominum hec nostra con- cessio seu donacio salutaris irritan ualeat uel quomodolibet impediri, sed in robore stet perpetuo et durabili firmitate, cum appensione sigillorum nostrorum presentes litteras concedimus testibus subno- tatis, quorum nomina sunt hec, dominus Hartnidus dapifer de Schoumberch, dominus Chunradus Furtœrius, dominus Ludewicus Schifer, dominus Berhtoldus plebanus de Rûpprechtshoven, Fridericus plebanus in Orte, Heinricus notarius de Schoumberch, Luitoldus de Haimbach, Sibrandus de Geltinge, et alii quam plures. Igitur pro donacione seu concessione predicte libertatis hoc pacto exprimimus speciali, ut pie recordacionis dominus Wernherus patruus noster in rememoracione ampliori apud dictos fratres mona- sterii sanete crucis perpetuo perseueret, cum ipsa gracia presentibus expressa primum ab ipso processerit tamquam ab exordio principali. Actum et datum Wienne anno domini M? CC? LXXVII?, indictione V?, kalendis Februarii.
Original auf Pergament mit zwei Siegeln.
208
Cistercienserstift Heiligenkreuz Wien, ed. Weis, 1856/59 (Google data) CCXXVI. , in: Monasterium.net, URL </mom/UrkCistercienserHeiligen/f5032638-9833-4ad4-8152-619763e003a6/charter>, accessed at 2025-02-05+01:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success