Urkunden des Cistercienserstiftes Heiligenkreuz im Wiener Wald, Nr. CCXXXIII. , S. 227
Urkunden des Cistercienserstiftes Heiligenkreuz im Wiener Wald, Nr. CCXXXIII. , S. 227


CCXXXIII.
Bonum est scripture testimonium, quod ab humanis actibus pro pulsat calumpniam et mera m indagantibus rei geste indicat veritatem. Eapropter ego Mœtzlinus et filii mei Fridricus et Ernestus, nec non et consanquinei nostri Mauricius et Stephanus frater eius scire cupimus vniuersos, ad quos prçsens scriptum peruenerit, quod, cum propinquus et consanguineus noster Siboto filius domini Sibotonis quondam militis in Winden in Hungaria migrasset ex hac luce sine liberis, bona, que in eadem villa Winden possederat, videlicet quin- tum dimidium mansum dominus abbas et conuentus monasterii sanete crucis in sua trahere curauerunt et mancipare suis vsibus eo, quod ad ipsos iure proprietario villa pertineat memorata. Verum nos, qui bonorum istorum heredes esse videbamur iure propinquitatis, hoc equanimiter non ferentes et in ipsis bonis violenciam nobis fieri arbi trantes, litem non modicam habere cepimus pro eisdem cum abbate et conuentu monasterii supradicti. Que lis, cum inter illos et nos multo tempore perdurasset, tandem accedente bonorum virorum consilio decisa est penitus et sopita modo utique subnotato. Acceptis siquidem quatuordecim talentis denariorum wiennensium, quos predicti abbas et conuentus nobis dederunt per manum fratris Rudolfi, tunc magistri regis curie, vniuerse liti cedentes voluntarie omni iuri, quod in memo- ratis bonis habere videbamur, abrenunciauimus et abrenunciamus inte- graliter, et fideliter promisimus et promittimus, quod amodo vsque in sempiternum nunquam per nos, nunquam per successores et posteros nostros debeant ipsi abbas et fratres de sáncta cruce in eisdem bonis aliqualiter perturban seu inquietan, sed ipsa eis permaneant in pos- sessione perpetua, libera et quieta. Insuper ad maiorem securitatem et cautelam sepedictis abbati et fratribus faciendam nos supradicta bona eis defendere promitimus a cunctis successoribus et posteris nostn's secundum comune ius terre Austrie, dominum Engelbertum de sáncta Margareta et dominum Ottonem Vbelman in auxilium de- fensionis nostre, si quando necesse fuerit, asciscentes non valentibus nobis defendere bona illa. In eorum igitur omnium, que prediximus,
216
testimonium et confirmacionem eternam presentem litteram scribi et sigillis domini Ottonis de Haslawe iudicis provincialis et ciuium in Pruk fecimus comuniri, testes ydoneos nichillominus adhibentes, qui sunt, dominus Heinricus plebanus in Pruk, dominus Eberhardus, Otto dictus Vbelman, lrnfridus, Chvnradus Schovhe milites, Wul- fingus de Nawinchel et frater suus Salomon, Chalhochus cives in Prvkka, et alii quam plures. Acta sunt hec anno domini M?CC?LXXVIII? in aduentu domini nostri Jesu Christi.
Zwei gleichlautende Originale auf Pergament mit zwei Siegeln, nur dass bei dem zweiten statt der Stadt Bruck, Chunradus magister conuentus de Alten burg als Mitsiegler angegeben wird, dessen'Siegel aber derzeit fehlt.
Cistercienserstift Heiligenkreuz Wien, ed. Weis, 1856/59 (Google data) CCXXXIII. , in: Monasterium.net, URL <https://www.monasterium.net/mom/UrkCistercienserHeiligen/5a0d8d70-1846-4d97-838f-f3136dd52fa4/charter>, accessed 2025-04-09+02:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success