Urkunden des Cistercienserstiftes Heiligenkreuz im Wiener Wald, Nr. XII. , S. 28
Urkunden des Cistercienserstiftes Heiligenkreuz im Wiener Wald, Nr. XII. , S. 28
XII.
In nomine summe et individue Trinitatis. Omnibus presentis etatis et future generationis hominibus pax et exultatio multi- plicetur in perpetuum f Quoniam statuta, facta et dicta princi- pum facile a memoria delentur humana, nisi testimonio litterarum
17
confirmentur, idcirco tam presenti universitati quam future posteritati huius scripture attestatione significare decreui, quod ego Liupoldus dei gracia dux austrie dictus cum consilio et assensu dilecti fratris raei Heinrici et dilecte coniugis mee Helene donaui deo et beate Marie et fratribus in sáncta Cruce deo servientibus omne ius et debitum, quod me contingebat in loco, qui dicitur Minchendorf, quem predicti fratres sanete Crucis spe majoris utilitatis de grangia in villam redegerunt. Ne igitur occasione colonorum, qui ibi locati sunt, aliquis jam dictos fratres molestare, gravare vel quomodolibet pertur bare aut vexare possit, statuimus et presenti scripto confirmamus, ut nulli exceptis fratribus liceat in loco prefato ius sibi iudiciarium vendicare, solutiones, quas iudices et advocati exigunt, expetere uel aliquas omnino exactiones extorquere, munera seu donationes postu lare, sed talem pacem idem locus et tranquillitatem obtineat, qualem prius habebat, quando conversi ibi habitabant. Porro si violentus raptor aut fur manifestus in eo loco deprehensus fuerit, cum vestitu suo cingulo conprehenso de villa educatur, et iudici a villanis offe- ratur. Vt autem hec rata et inconvulsa in omne euum permaneant, testes annotabo et proprii sigilli impressione signabo. Hii autem sunt testes : Comes siboto iuvenis de herrandessteine, hadmarus de Cип- ringen, Rodolfus Stubech, Cunradus castellanus de Medelich, Vlri dis dapifer, Albero de Zemeluibe, Cunradus de Clements, Valtherus de Wildekke, Ortuuinus, Vlricus, Wichardus de Merchensteine, heinrieus de Ruhensteine, heinricus de hertensteine, heinricus de heldolphs et Albertus muncinch, Marquardus de Medelich, Cunra dus de Rœztingen, hugo de parowa, Rudolfus cellararius, heinricus Schieke, hartungus de sconowe, Vlricus junior Snegelle.
Datum anno incarnationisdominice M? C? LXXX? VII? IndictioneV? XV? kalendas aprilis. in Salchenowe. Regnante Friderico imperatore et semper augusto feliciter Amen.
Zwei Originale auf Pergament mit Siegel. — Herrgott, Monum. I, 204, Nro. 3.
Cistercienserstift Heiligenkreuz Wien, ed. Weis, 1856/59 (Google data) XII. , in: Monasterium.net, URL </mom/UrkCistercienserHeiligen/7123a6fe-a980-4f58-b023-874aa5500a1f/charter>, accessed at 2025-02-05+01:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success