Urkunden des Cistercienserstiftes Heiligenkreuz im Wiener Wald, Nr. CCCXVI. , S. 294
Current repository:
Urkunden des Cistercienserstiftes Heiligenkreuz im Wiener Wald, Nr. CCCXVI. , S. 294


CCCXVI.
Nos Margareta Priorissa, totusque conuentus sororum de sáncto Petro in Noua ciuitate ordinis fratrum predicatorum constare volumus presencium inspectoribus seu auditoribus vniuersis, quod nos quandam partem stupe balnearis, que stupa Wirflarii dicitur in
283
Tulgari, ad quatuor talentorum redditus estimatam, que pars sorori Wentle, dum adhuc sub patria potestate degeret, facta diuisione bonorum quondam Johannis dicti Würfler mariti sui inter heredes post mortem ipsius cessit in partem, quamque dicta soror Wentla ad nos divertens ac religioni se mancipans accedente consensu patris sui Hainrici dicti Lœvbl et matris sue Chunegundis, atque omnium coheredum suorum, quorum intererat, donacione libera inter uiuos in nos transtulit pleno iure, urgente nos graui pondere paupertatis venerabilibus viris Berchtoldo abbati et conventui sanete crucis in Amtria Cisterciensis ordinis cum omni utilitate et fruetu, ac iuris plenitudine, sicut eadem stupa ab Hainrico dicto Wurfler, Johanne filio suo quondam ciuibus huius loci et a nobis actenus est possessa de religiosorum virorum fratris Vlrici prioris, et totius conuentus fra- trum predicatorum Noue ciuitatis consilio et assensu uendidimus pro XXIIII°.r libris denariorum Wiennensium pecunie numerate et in utili- tatem ecclesie nostre conuerse, de qua summa pecunie confitemur, nobis esse plene et integre satisfactum. Ut autem vendicionis huius- modi contractus legitimus pei-petue robur optineat firmitatis, presens scriptum exinde conscribi et nostro ac predicatorum prioris et con- ventus predicatorum sigillis feeimus communiri, testibus, qui dicto contractui intererant, subnotatis, fratre Vlrico videlicet priore fra- trum predicatorum et fratre Pilgrimo, Hainrico Leubel iudice pre- dicto et Rüdgero fratre suo, Dietrico dicto Ysner, Martino dicto Visinch, Rudolfo Fevtsch, Dietmaro Fevtsch, Siffrido Zengwein et aliis fide dignis. Datum et actum anno domini M° CC? Nonagesimo Sexto. XIII? kalendas Septembris feria quarta ieiunii quatuor temporum. Original auf Pergament, dessen zwei Siegel fehlen.
Cistercienserstift Heiligenkreuz Wien, ed. Weis, 1856/59 (Google data) CCCXVI. , in: Monasterium.net, URL <https://www.monasterium.net/mom/UrkCistercienserHeiligen/b84060a3-d61f-4e5f-b367-19677254a9a6/charter>, accessed 2025-04-17+02:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success