Urkunden des Cistercienserstiftes Heiligenkreuz im Wiener Wald, Nr. LII. , S. 76
Urkunden des Cistercienserstiftes Heiligenkreuz im Wiener Wald, Nr. LII. , S. 76
LII.
C. miseratione diuina portuensis et sanete rufine episcopus apostolice sedis legatus dilectis in christo abbati et conuentui sanete crucis patauiensis diocesis salutem in salutis auctore. Justis peten- tium desideriis dignum est nos facilem prebere consensum, et uota, que a rationis tramite non discordant, effectu prosequente complere. Eapropter uestris iustis precibus inelinati compositionem litis, que inter uos ex una parte, et abbatem et conuentum (sic) ex altera super possessionibus quibusdam et decimis diu fuerat agitata, factam per nobilem virum Levpoldum ducem Austrie de comuni consensu parcium, prout in publico instrumento ipsius ducis plenius continetur, sicut iuste et rationabiliter est facta, auctoritate Iegationis, qua fungimur, confirmamus et presentis scripti patrocinio comunimus. Nulli ergo omnino hominum liceat, hanc paginam nostre confirmationis infringere, uel ausu teme rario contraire. Si quis autem hoc attemptare presumpserit, indignatio nem omnipotentis dei et beatorum apostolorum ipsius se nouerit incursu rum. Datum apud sunctam crucem anno M? CC? XXV° kalendis Aprilis.
Original auf Pergament, dessen Siegel fehlt. - Pez, Thesaur. VI, II, pag. 76, Nro. 127.
65
LDL
1227. 9. Jänner. Lateran. — Papst Honorius III. bestätigt der Abbtei heiligen Kreuz das Patronat über die Kirche zu Sulz.
Honorius episcopus seruus seruorum dei dilectis filiis abbati et conuentui sanete crueis patauiensis salutem et apostolicam benedi- ctionem. Justis petentium desideriis dignum est, nos facilem prebere consensum et uota, que a rationis tramite non discordant effectu pro- sequente complere. Eapropter dilecti in domino filii uestris iustis precibus inclinati ius patronatus ecclesie de Sulz inferîori a dilecto filio nobili uiro. L. dxiceAustrie de consensu diocesani loci et sui capituli monasterio uestro pia liberalitate collatum, sicut illud iuste, canonice ac pacifice obtinetis, et in ipsius diocesani litteris dicitur contineri, uobis et per uos ipsi monasterio uestro auctoritate apostolica confirmamus, et presentis scripti patrocinio communimus. Nulli ergo omnino homi- num liceat, banc paginam nostre confirmationis infringere, uel ei ausu temerario contraire. Si quis autem hoc attemptare presumpserit, in- dignationem omnipotentis dei et beatorum Petri et Pauli apostolorum eius se nouerit incursurum. Datum Laterani V? idus Januarii, pon tificates nostri anno vndecimo.
Original auf Pergament mit Bleibulle.
Cistercienserstift Heiligenkreuz Wien, ed. Weis, 1856/59 (Google data) LII. , in: Monasterium.net, URL </mom/UrkCistercienserHeiligen/72cdd724-4c7b-4f18-86d5-e7b36aa9834e/charter>, accessed at 2025-02-06+01:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success