Urkunden des Cistercienserstiftes Heiligenkreuz im Wiener Wald, Nr. CIX. , S. 127
Urkunden des Cistercienserstiftes Heiligenkreuz im Wiener Wald, Nr. CIX. , S. 127
CIX.
In nomine sanete et indiuidue trinitatis amen. Ego Otto de Wulfeleinsdorf ecclesie Nivburgensis plebanus presenti scripto cunetis christiane fidei professoribus tam presentis etatis quam future posteritatis esse cupio declaratum, quia, cum quoddam predium situm trans flumen, quod dicitur Lyta, ad me post obitum patris mei iure uideretur hereditario deuolutum, clarescente ueritate intellexi, neque me existere, neque progenitores meos illius possessores ueros aliquando
8*
116
extitisse, set per nefas et uiolentiam monachos cenobii sanete crucis tamquam ueros possessores a predecessoribus meis fuisse longo tempore destitutos. Eapropter in metipso conuersus et pro illata tam diuturna memoratis fratribus uehementer conpunctus iniuria prefato predio, ut inique possessio™, cum omnibus pertinentiis ipsius, uide- licet agris, pratis, pascuis et uirgultis, cultis et incultis, quicquid in eodem trans flumen prescriptum possidere uidebar, ob remedium ani- marum progenitorum meorum, nec non proprie salutis incrementum, quadam etiam intercedente summa pecunie renuntiaui totaliter et libenter omni iuris adhibita cautione. Tali tamen existente conditione, ut quicumque in sepe memorato predio mansum aliquem uel aliam quamcumque portionem hactenus siue sub nomine feodi sev iure ciuili possedent, sub eisdem debeat etiam deinceps possidere, ita tamen, quod respectum habeant ad ecclesiam. Sane tali denuo conditione sub- nixa, ut post obitum taliter possidentium nullo unquam obsistente uel sub heredis titulo contradicente predicta possessio in potestatem fiatrum cenobii sanete crucis libere transeat perpetuo possidenda. Sub eadem nichillominus renuntiatione seu donatione includitur dos vxoris fratris mei Vlrici ad idem predium pertinens, que me post illius obitum iure debuit contingere coheredis. Ne autem res clara presentibus longinquitate temporis, quod quidem sepe fit, debeat aliquando futurorum memorie obscurari, presentem paginam exinde conscriptam sigilli mei duxi munimine roborandam. Acta sunt hec anno gracie M?CC?XLVIII? sub testibus subnotatis, Levpoldus miles de Winden, Otto miles de Wulflinsdorf, Otto miles de Ezeins- dorf, Vlricus Chavderer, Chunradus Cherpho, Heinricus Stravban, Heinricus miles, Hainricus Wagener, Rvdugerus de Rvspach, Otto de Zwetela, Pilgrimus, Johannes, Perhtoldus monachi, frater Vlri cus, Chunradus Sweuus, Heinricus Opilio conuersi. Original auf Pergament mit Siegel.
cx.
1249. 12 Jänner.— Bernhard, Herzog von Kärnthen, schenkt der Abbtei heiligen Kreuz sechs Mark jährlicher Gülten, hauptsächlich zum Ankaufe von Ohl für ein ewiges Licht an der Grabstätte seiner im Capitel zu heiligen Kreuz begrabenen Vorfahren und verleiht derselben auch die Mauthfreiheit in Kärnthen.
In nomine Jesu Christi amen. Quoniam ea, que geruntur in tem pore, simul cum fluxu temporis elabuntur, necesse est, ut, queque
117
gesta digna memoria sev contractus testimonio litterarum, quod nullam obliuionem patitur, eternentur. Hinc est igitur, quod nos Bcrenhardus dei gracia dux Karinthie tenore presencium exponimus tam presentibus quam futuris intuentibus presens scriptum, quod nos considerato pre- cipiti fluxu carnis et condicionis humane interitum insperatum, que conditio multo ad uicia est pronior quam uirtutes, quibus nullum melius elemosina remedium inuenitur, quod peccata sicut aqua ignem extin- quit; ideo pro remedio anime nostre ac progenitorum nostrorum mo nasterio sanete cruda in Austria, cui pre aliis monasteriis speciali affectione tenemur eo, quod idem a nostris progenitoribus sit funda- tum, ibique plures ex nostro genere requiescant, sex somas olei dare uouimus omni anno, pro quibus eidem monasterio annis singulis com- parandis quatuor marcarum redditus sitos in uilla Svrwich penes sanctum Шaт forum nostrum libera donatione donauimus in perpe- tuum libere possidendos. Quos redditus ab omnibus exactionibus seu infestationibus nostrorum judicum, sev officialium, sev etiam preconum eximimus usquequaque, renuntiantes in integrum tam iuri aduocatitio, quam aliis quibuslibet iuribus in eisdem, sed libere omni eo iure, quo nos freti sumus in ipsis, predicto monasterio deseruiant bona eadem in eternum. Duarum insuper marcarum redditus ipsi monaste rio similiter in mansis spopondimus assignare, ad quod nos testimonio presentium obligamus, pro quibus sex marcis sex some olei annis. singulis emi debent, ex quo oleo sepulchra progenitorum nostrorum in ipsius ecclesie capitulo die noctuque uno lumine illustrentur, resi duum eius usui conuentus tempore quadragesime tribuendum. Ipsi preterea monasterio sanete crueis eam graciam fecimus, quod tam de predicta nostra elemosina, quam aliis quibuslibet uictualibus, sev rebus aliis, que ad usus ipsius monasterii per nostrum dominium traducun- tur, nulla a nostris officiariis recipiantur thelonea sev tributa, sed sub nostro et post nos sub heredum nostrorum et successorum nostro rum conductu et defensione secure ac pacifice transeant terram nostram.. Ne autem predicte donationis nostre libertas in suis iuribus ab aliquo imposterum infirmetur, predictam cartam sigiili nostri mu- nimine duximus roborandam. Cuius rei testes sunt Vlricus iilius noster, Vlricus venerabilis prepositus de Volchenmarch, Livtoldus plebanus de C/irich, Berhtoldus canonicus Frisácensis scriba curie nostre, Berhtoldus de Graednik, Arnoldus de Havenaerburch, Volchradus et Fridericus de Rehperch, Swarmanus, Wernherus,
118
Gvntherus, Heinricus castellani de Volchenmarcht, et Manco et Ortolfus castellani ibidem, et Johannes iudex et Tosmanus ciues, et alii quam plures feliciter amen. Acta sunt hec anno gracie M? CC?XL? VIIII?, indictione VII? pridie ydus Januarii.
Original auf Pergament mit Siegelrest. — Pez, Thesaur. VI, II, pag. 100, Nr. 172.
Cistercienserstift Heiligenkreuz Wien, ed. Weis, 1856/59 (Google data) CIX. , in: Monasterium.net, URL </mom/UrkCistercienserHeiligen/9b97a59a-f05f-4fff-a014-c82fead6f13c/charter>, accessed at 2025-02-06+01:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success