Urkunden des Cistercienserstiftes Heiligenkreuz im Wiener Wald, Nr. CXXXIX. , S. 149
Urkunden des Cistercienserstiftes Heiligenkreuz im Wiener Wald, Nr. CXXXIX. , S. 149
CXXXIX.
Alexander episcopus seruus seruorum dei dilectis filiis abbati et conuentui monasterii sanete crucis Cisterciensis ordinis Patauiensis diocesis salutem et apostolicam benedictionem. Justis petentium desi- deriis dignum est, nos facilem prebere consensum, et uota, que a rationis tramite non discordant, effectu prosequente complere. Cum itaque, sicut ex parte uestra fuit propositum coram nobis, nobilis vir 0. dux Austrie de consensu diocesani loci et sui capituli monasterio uestro ius patronatus ecclesie in Aleht, quod ad eum spectabat, uobis pia liberalitate duxit conferendum, nos uestris precibus inclinati, quod super hoc ab eodem nobili prouide factum est, ratum et gratum habentes, illud auctoritate apostolica confirmamus, et presentis scripti patrocinio communimus. Nulli ergo omnino hominum liceat, hanc paginam nostre confirmationis infringere, uel ei ausu temerario contraire. Si quis autem hoc attemptare presumpserit, indignationem
138
omnipotentis dei et beatorum Petri et Pauli apostolorum eius se nouerit incursurum. Datum Laterani nonis Maii, pontificatus nostri anno tertio.
Original auf Pergament mit Bleibulle.
Cistercienserstift Heiligenkreuz Wien, ed. Weis, 1856/59 (Google data) CXXXIX. , in: Monasterium.net, URL </mom/UrkCistercienserHeiligen/81fa1306-9ccb-493f-97cb-7b884cb53d4b/charter>, accessed at 2025-02-05+01:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success