Urkunden des Cistercienserstiftes Heiligenkreuz im Wiener Wald, Nr. CCXXII. , S. 216
Urkunden des Cistercienserstiftes Heiligenkreuz im Wiener Wald, Nr. CCXXII. , S. 216
CCXXII.
Rudolfus dei gracia Romanorum rex semper augustus uniuersis sacri Romani imperii fidelibus presentes litteras inspecturis graciam
?0�?>
suam et omne bonum. Ad vniuersitatis vestre noticiam volumus per- uenire, quod nos honorabilibus et religiosis viris abbati et conuentui monasterii sanete crueis banc graciam fecimus specialem, quod domus ipsorum in Prukka eadem libertate gaudere debeat per omnia, qua domus eorum in aliis ciuitatibus nostris constitute ab antiquis tempo- ribus sunt gauise, videlicet quod a steuris persoluendis, nec non et aliis exactionibus quibuscumque deinceps auctoritate presentium sit libera penitus et exempta. In cuius rei testimonium predictis abbati et conuentui presentes litteras tradimus nostri sigilli munimine robo- ratas. Datum Wienne XI? kalendas Januarii, indictione quinta, anno domini Millesimo ducentesimo septuagesimo sexto, regni vero nostri anno quarto.
Original auf Pergament mit Siegelrest. — Pez, Thesaur. VI, II, pag. 131, Nr. 219.
Cistercienserstift Heiligenkreuz Wien, ed. Weis, 1856/59 (Google data) CCXXII. , in: Monasterium.net, URL </mom/UrkCistercienserHeiligen/ab72111a-6a7e-4335-9171-7f86be566757/charter>, accessed at 2025-02-05+01:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success