Urkunden des Cistercienserstiftes Heiligenkreuz im Wiener Wald, Nr. CCLVII. , S. 247
Urkunden des Cistercienserstiftes Heiligenkreuz im Wiener Wald, Nr. CCLVII. , S. 247
CCLVII.
Vt non in posterum attemptentur calumpnia, que nostris tempo- ribus fiunt, soient eternari memoria litterarum. ' Hinc est, quod ego Otto Stuer tenore presencium profiteor et protestor, quod de consensu coniugis mee Gerdrudis, пec non liberorum meorum Chunradi, Preth- lonis, Andree, Gerdrudis mansvm vnum in Hoveleine soluentem annuatim unum talentum denariorum, quem sub proprietatis titulo possedi libere et quiete, sub eadem proprietatis et libertatis forma, qua tenui, venerabili abbati Heinrico Schinweiz et conuentui mona- sterii sanete crucis ordinis Cysterciensis pro XIJ talentis denariorum venundendi; et ne quidquam dictis fratribus in prefata deperiret emptione, Vlricum Chessinger cum Perhtoldo Hetschel secundum consuetudinem terre pro deffensione prenominate possessionis eisdem fideliter presentaui. Verum quia sigillum proprium non babeo, pre sentem litteram dictis fratribus conscribi volui et tradidi communitam
sigillo domini Ottonis de Haslowe cum testibus subnotatis. Hii autem sunt testes, Eberhardus miles de Haslowe et fîlius eius Eberhardus,
Chalhohus de Pruke, Chunradus Rebstoch, Hainricus Lengepeche,
Otto de Ymzeinsdorf, Vvluingus de Gotesprunne. Datum anno
domini M?CC?LXXXIII°
Original auf Pergament mit Siegel.
Cistercienserstift Heiligenkreuz Wien, ed. Weis, 1856/59 (Google data) CCLVII. , in: Monasterium.net, URL </mom/UrkCistercienserHeiligen/95f6fed4-e90b-422c-b486-ac9699c5a573/charter>, accessed at 2024-12-29+01:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success