Urkunden des Cistercienserstiftes Heiligenkreuz im Wiener Wald, Nr. CCCXIII. , S. 292
CCCXIII.
Ego Hermannus de Chranperch vniuersorum tam presencium quam posterorum noticie harum serie cupio fieri manifestum, quod vrgenteme cuiusdam inminentis michi necessitatis articulo vniustalenti redditus de agris, qui vocantur Burchreht aecher in campo villam Wil- rates respiciente e contrario sitis, deseruiri consuetos, qui de villa VI- reichschirchen excoluntur, ad me proprietatis iure spectantes cum omni iuris plenitudine, vsu et consuetudine sicut michi consueuerunt annis singulis deseruiri manu comunicata vxoris mee legitime Gertrudis et liberorummeorum, qui infra annos discrecionis existunt, religiosis viris domino Bertholdo abbati totique conuentui monasterii sanete crucis in Austria Cysterciensis ordinis pro nouem talentis vsualis monete Wiennensis pecunie numerate vendidi, quam mihi integraliter perso- lutam et in utilitatem meam confiteor esse conuersam. Promittens sub ypotheca omnium bonorum meorum et obligacione tam mobilium quam imobilium, memorata bona me ipsis ab omni impeticione seu euictione seruare libera, defendere ac tueri iuxta terre consuetudinem appro- batam, dansque nichillominus illustri domino meo Alberto duci Austrie, suoque pro tempore successori presentibus potestatem, vt, si processu temporis memorata bona ab ipsis abbate et conuentu per quempiam euinci contingeret, ex tunc ipse dux prefatus de possessio- nibus et proprietatibus meis, quas in presenti possideo vel in futurum contingent possidere, bona seu redditus equiualentes in sufficieutem reconpensam bonorum euictorum assignet eisdem, et in possessionem eorum inducat, ac perpetuo defendat induetos. In cuius contractus et obligacionis mee Iegitimum testimonium et robur perpetuo valiturum presens scriptum exinde conscriptum memoratis abbati et conuentui sigillo meo et patrui mei domini Vlrici de Wolfgersdorf tradidi com- munitum, testibus contractus et obligacionis huiusmodi conseiis sub- notatis, qui sunt, dominus Leutoldus de Chvnring, Chunradus de Pilhdorf, Fridericus de Lengenbach camerarius Austrie, Ditricus de Wolfgersdorf, Otto de Haslowe, Chadoldus et Heinricus fratres eiusdem, et alii quam plures. Datum in Chranperch anno domini
281
Millesimo ducentesimo nonagesimo quinto, dominica tercia quadra- gesime, in qua cantatur ocuíi mei.
Original auf Pergament mit Siegel.
Cistercienserstift Heiligenkreuz Wien, ed. Weis, 1856/59 (Google data) CCCXIII. , in: Monasterium.net, URL </mom/UrkCistercienserHeiligen/61345ecb-96db-4588-bdf2-f37203be7c8a/charter>, accessed at 2024-11-21+01:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success