Urkunden des Cistercienserstiftes Heiligenkreuz im Wiener Wald, Nr. CCL. , S. 240
CCL.
Ego Albertus iunior de sáneta Petronella plebanus in Gun- dramsdorf tenore presentium uniuersis christi fidelibus notum esse
229
cupio, quod, dum curam regende ecclesie in Gundramsdorf rite ac Iegittime suscepissem, accedentes ad me fratres monasterii sanete cruris suppliciter rogauerunt, ut aream in cymiterio eiusdem ecclesie mee, quam eis donauerat bone memorie Hertnidus de Liehtenstain patrui mei filius ad fundandum et construendum super eam edificium pro munimine et conseruatione rerum suarum tempore belli, quod et factum est, ipsam eis eque donarem de mea gratia et seruandam atque retinendam in perpetuum confirmarem. Sciens itaque non parue retri- butionis esse a deo bonorum omnium largitore, quidquid boni propter nomen suum seruis eius deuote inpenditur, predictorum fratrum sanete cruris petition! annuens memoratam aream cum edificio desuper iam constructo liberaliter eis dono et eternaliter confirmo cum bona uolun- tate et assensu pii patris mei domini Alberti senioris de sáneta Pe- tronella, nec non et fratrum germanorum meorum Petri et Hugonis, qui simul mecum predictis fratribus de sáneta cruce aream eandem et strueturam eius ab omni cauillatione seu inuidia hominum impio- rum semper et fideliter tuebuntur. Et quia iuxta eandem aream con- struetam in anteriori parte paruus quidam locus est uaeuus, hunc ipsum etiam liberum esse uolo fratribus sepedictis firmiter inhibendo, ne ad incommodum eorum super illum quisquam habitare uel edificare quid audeat uel presumat. In huius ergo donationis et gratie perpe- tuam firmitatem presentem litteram monasterio sanete cruris de sigillo domini Alberti de sáneta Petronella karissimi patris mei atque sigillo meo proprio roboratam. Anno domini M?CC?LXXXII? tempore dominice resurrectionis.
Original auf Pergament mit zwei Siegeln. — Pez, Thesaur. VI, II, pag. 14S, Nr. 235.
Cistercienserstift Heiligenkreuz Wien, ed. Weis, 1856/59 (Google data) CCL. , in: Monasterium.net, URL </mom/UrkCistercienserHeiligen/9aee88d6-03e6-41cc-a663-53ccba30143a/charter>, accessed at 2024-11-24+01:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success