Urkunden des Cistercienserstiftes Heiligenkreuz im Wiener Wald, Nr. XIII. , S. 29
Urkunden des Cistercienserstiftes Heiligenkreuz im Wiener Wald, Nr. XIII. , S. 29


XIII.
Urbanus episcopus seruus seruorum dei. Venerabiii fratri Pata- uiensi episcopo, et dilectis filiis ceteris ecclesiarum prelatis in eius
Fonies. XI. 2
18
diocesi constitutis salutem et apostolicam benedictionem. Quanto acceptius religiosi uiri deo seruitium exhibent, tanto pluribus eos et domos ipsorum nos conuenit presidiis communire, ut per hec et ab infestatorum molestiis erui, et ad ea, que religionis sunt, animos ualeant liberius applicare. Sane sicut dilectorum filiorum nostrorum Abbatis et Conuentus sanete Crueis nobis directa relatio patefecit, quidam per- uersi homines eos iniuriis et grauaminibus multis af6ciunt, tam ipsum monasterium, quam grangias et possessiones eorum hosti liter infestando. Volentes igitur predicto monasterio paterna prouisione consulere, uniuersitati uestre per apostolica scripta precipiendo man damus, quatinus cum de malefactoribus ipsis ad uos fuerit querela perlata, ut de illatis iniuriis iuxta tenorem priuilegiorum Cisterciensi ordini, de cuius professione prescripti monachi sunt, indultorum satis- factioiiem exhibeant, et ab eorum ulterius molestatione desistant, eos appellatione remota per excomunicatiohis sententiam compellatis. Datum Vérone. VIII? Kalendas Aprilís.
Original auf Pergament ; die Bteibulle, ¿eren Fäden noch vorhanden, fehlt.
Cistercienserstift Heiligenkreuz Wien, ed. Weis, 1856/59 (Google data) XIII. , in: Monasterium.net, URL <https://www.monasterium.net/mom/UrkCistercienserHeiligen/a8fcd605-a626-4bd0-b46b-b9eb07b0fc9f/charter>, accessed 2025-04-09+02:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success