Urkunden des Cistercienserstiftes Heiligenkreuz im Wiener Wald, Nr. CCCXI. , S. 290
Urkunden des Cistercienserstiftes Heiligenkreuz im Wiener Wald, Nr. CCCXI. , S. 290
CCCXI.
Ego Wvluingus de Sunenberch vniuersorum tam presencium quam eciam posterorum noticie harum serie cupio fieri manifestum, quod ur gente me cuiusdam iminentis michi necessitatis articulo vnum laneum situm in Wetzleinsdorf ad me proprietatis iure spectantem, in quo resident duo coloni, Albero videlicet et Chunradus, solventes de eodem ciuili iureduodecim solidos denariorumTFeerewews/M/nannuatim, et quatuor areas tres solidos seruientes, quas inhabitant Arnoldus, Albero, Heinricus pugnator etHirzo, cum omni iuris plenitudine, usu et consuetudine, sicut michi consueuerunt annis singulis deseruiri, religiosis uiris domino Berchtoldo abbati totique conuentui monasterii sanete cracis in Austria Cisterciensis ordinis pro viginti quatuor talentis vsualis monete Wiennensis pecunie numerate vendidi, quam michi integraliter persolutam et in vtilitatem meam confiteor esse conuersam. Promittens sub ypotheca et obligacione omnium bonorum meorum tam mobilium quam inmobilium memorata bona me ipsis ab omni impeticione seu euictione seruare libera, defendere ac tueri iuxta terre consuetudinem approbatam, dansque nichillominus illustri domino meo Alberto duci Austrie, suoque pro tempore successori presentibus potestatem, quod, si processu temporis memorata bona ab ipsis abbate et conuentu per quempiam euinci contingeret, ex tune ipse dux prefatus de possessionibus et proprietatibus meis, quas in presenti possideo uel in futurum contigerit possidere, bona seu red- ditus equiualentes in sufficientem reconpensam bonorum euictorum assignet eisdem, et in possessionem eorum inducat ac perpetuo defendat inductos. In cuius contractus et obligacionis mee legitime testimonium et robur perpetuo valiturum presens scriptum exinde conscriptum memoratis abbati et conuentui sigillo meo et auunculi mei domini Stephani de Meissáwe tradidi comunitum, testibus contractus et obligacionis huiusmodi consciis subnotatis, qui sunt domini Berchtoldus comes de Hardekke. Meissáuuarius supradictus. Ylricus de Capella. Chunradus de Pilichdorf Hermannus de Wol kersdorf. Otto de Haslaun. Vlricus de Wolfkersdorf et alii quam plures. Datum Wienne anno domini Millesimo ducentesimo nonage simo quinto in crastino conuersionis beati Pauli apostoli. Original auf Pergament, dessen zwei Siegel fehlen.
279
Cistercienserstift Heiligenkreuz Wien, ed. Weis, 1856/59 (Google data) CCCXI. , in: Monasterium.net, URL </mom/UrkCistercienserHeiligen/aed2472d-70b3-454b-b847-13477ebdc1e7/charter>, accessed at 2025-02-05+01:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success