Urkunden des Cistercienserstiftes Heiligenkreuz im Wiener Wald, Nr. CCXCIV. , S. 276
CCXCIV.
Uniuersis christi fidelibus presentes litteras inspecturis Petrus Arborensis et Johannitius Mokicensis dei gracia archiepiscopi, Petrus Tuasonensis, Perronius Larniensis, Theobaldus Canensis, Valdebrunus Auellonensis, Jacobus Castellanus et Guillielmus Callensis eadem gracia episcopi salutem sempiternam et fructuosam in domino karitatem. Vite perennis gloria, qua mira benignitas conditoris omnium beatam coronat aciem ciuium supernorum a redemptis precio sanquinis fusi de pretioso corpore redemptoris (sic), meritorum debet acquiri uirtute, inter que illud esse pregrande dinoscitur, quod ubique maiestas altissimi sed preeipue in sanctorum ecclesiis collau- detur. Cupientes igitur, ut monasterium religiosorum fratrum ordinis Cisterciensis ad sánetam cracem Patauiensis diocesis congruis hono- ribus frequentetur et a cunetis christi fidelibus iugiter ueneretur, omnibus uere penitentibus et confessis, qui ad dictum monasterium in festis subscriptis, uidelicet inuentionis et exaltationis sanete cru ris, in quatuor festiuitatibus gloriose virginis Marie, beati Bernardi abbatis, in die dedicationis ipsius monasterii, aut in anniuersariis eius- dem dedicationis causa deuotionis et in spiritu humilitatis accesserint, aut qui dicto monasterio pro sua fabrica uel structura, Iuminaribus, ornamentis uel aliis suis necessariis, et maxime in presenti ad structu ram chori, quem contributione elemosinarum christi fidelium mediante dicti fratres religiosi in nouum opus laudabiliter intendunt erexere, manus porrexerint adiutrices, aut in extremis laborantes quicquam suarum legauerint facultatum, nos de omnipotentis dei misericordia et beatorum Petri et Pauli apostolorum eius auctoritate confisi singuli singulas dierum quadragenas de iniunctis sibi penitentiis, dummodo consensus diocesani ad id accesserit, in domino misericorditer relaxamus. In cuius rei testimonium presens scriptum sigillorum nostrorum muni mine duximus roborandum. Datum apud vrbem ueterem X? kalendas Septembris, anno domini Millesimo ducentesimo nonagesimo, pontifi- catus domini Nicolai pape IIII! anno tercio.
Original auf Pergament mit fünf Siegeln, vier andere fehlen. — Pez, The- saur. VI, II, pag. 171, Nr. 266.
265
ccxcv.
1290. 27. Anglist. — Heiligen Brenz. — Revers Konrad's von Potendorf zu Gunsten der AbUei heiligen Kreuz in Betreff seiner Mauth zu Ebenfurt.
Ego Chunradus de Potendorf vniuersis presencium inspectori- bus cupio fieri manifestum, quod, si proeessu temporis super muta in Ebenwurt et uilla Vngerdorf adiacente, que michi et heredibus meis auetoritate arbitraria domini mei Alberti ducis Austrie et Styrie attri buta noscuntur, me uel heredes meos predictos per aliquem regum Vngarie impeti uel turbari contingent, religiosi viri abbas et conuen- tus monasterii sanete crueis defensionem siue warandiam in bonis predictis quoad regem et impeticionem ipsius facere minime tene- buntur, sed pari fortuna in bonis prefatis, sicut et ipsi in bonis suis in Brodeinsdorf, pociemur. In cuius rei testimonium sigillum nostrum duxi presentibus appendendum. Datum in sáncta cruce anno domini Millesimo ducentesimo nonagesimo, sabbato post festum beati Bar tholomew
Original auf Pergament mit Siegel.
Cistercienserstift Heiligenkreuz Wien, ed. Weis, 1856/59 (Google data) CCXCIV. , in: Monasterium.net, URL </mom/UrkCistercienserHeiligen/a92f05bf-ae81-4773-84b9-8e4338929ce6/charter>, accessed at 2024-11-21+01:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success