Urkunden des Cistercienserstiftes Heiligenkreuz im Wiener Wald, Nr. LIX. , S. 83
Urkunden des Cistercienserstiftes Heiligenkreuz im Wiener Wald, Nr. LIX. , S. 83
LIX.
Gregorius episcopus seruus seruorum dei dilectis filiis abbati et conuentui sanete crucis in Austria salutem et apostolicam benedictio- nem. Ea, que iudicio uel concordia terminantur, firma debent et iIli bata consistere, et, ne in recidiue contentionis scrupulum relabantur, apostolico conuenit presidio communiri. Eapropter dilecti in domino filii uestris iustis postulationibus grato concurrentes assensu compo sition em, que inter uos ex parte una, et abbatem et conuentum de Medelich nomine monasteriorum uestrorum ex altera super quibus- dam decimis amicabiliter auctoritate apostolica intercessit, sicut sine prauitate prouide facta est, et ab utraque parte sponte recepta et hacte- nus pacifice obseruata, auctoritate apostolica confirmamus et presentis scripti patrocinio communiuimus. Nulli ergo omnino hominum liceat, hanc paginam nostre confirmationis infringere, uel ei ausu temerario contraire. Si quis autem hoc attemptare presumpserit, indignationem omnipotentis dei et beatorum Petri et Pauli apostolorum eius se noue rit incursurum. Datum Perusii kalendis Octobris, pontificatus nostri anno secundo.
Original auf Pergament mit Bleibulle.
Cistercienserstift Heiligenkreuz Wien, ed. Weis, 1856/59 (Google data) LIX. , in: Monasterium.net, URL </mom/UrkCistercienserHeiligen/abbdd3c6-0f08-4c3d-b6d6-fc74dda5534a/charter>, accessed at 2025-02-06+01:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success