Urkunden des Cistercienserstiftes Heiligenkreuz im Wiener Wald, Nr. LXX. , S. 93
Urkunden des Cistercienserstiftes Heiligenkreuz im Wiener Wald, Nr. LXX. , S. 93
LXX.
In nomine sanete et indiuidue trinitatis. Ego Heinricus de prunne omnibus presentes litteras inspecturis in perpetuum. Quoniam instar aque in mare decurrentis omnes in mortem dilabimur, tanto magis necesse est, future nobis uite subsidia prospiciamus, quanto citius presentis uite commoda perdimus uel inuiti. Igitur ut omnium bonorum, que in sáneta cruce fiunt cum uxore mea et liberis merear fieri largiente domino communicator, conuentui domus eiusdem contuli predium quoddam in gebendorph situm cum assensu liberorum meorum,
Fonies. XI. 6
82
quod talentum soluit annuatim. Preterea de bursa mea aliud talentum statui Iargiendum, donee iam dicto conuentui competens predium, quod singulis annis talentum soluat ualeam assignare, quam sane pecuniam ante exaltationem sanete crucis statui exsoluendam, ut in ipsa sollempnitate pro remedio anime mee parentumque meorum conuentus exinde habeat consolationem. Insuper, si quid michi iuris in tercia parte decime in drumowe competere uidebatur, cum filiis et heredibus meis per omnia relaxaui, ne quisquam illorum huius decime exactione post meam mortem ipsum monasterium ualeat perturbare. Huius rei gracia ubicumque in prouincia defunctus fuero, si nemo alius michi forte manum apposuerit, sepedictus conuentus suis inpen- diis meum ad se corpus tranieret, ut apud ipsum humatur eiusque orationibus adiutus beatam expectet resurectionem. Acta sunt hec anno ab incarnatione domini M?CC?XXX?IIl? kalendis Septembris.
Original auf Pergament mit Siegel. — Pez, Thesaar. VI, II, pag. 84, Nr. 142, unvollständig.
Cistercienserstift Heiligenkreuz Wien, ed. Weis, 1856/59 (Google data) LXX. , in: Monasterium.net, URL </mom/UrkCistercienserHeiligen/eccbec98-03ef-4a4b-953d-b40ab816dcf4/charter>, accessed at 2025-02-05+01:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success