Urkunden des Cistercienserstiftes Heiligenkreuz im Wiener Wald, Nr. XLVIII. , S. 72
Urkunden des Cistercienserstiftes Heiligenkreuz im Wiener Wald, Nr. XLVIII. , S. 72
XLVIII.
Honorius episcopus seruus seruorum dei venerabilibus fratribus archiepiscopis et episcopis, et dilectis filiis aliis ecclesiarum prelatis, ad quos littere iste peruenerint, salutem et apostolicam benedietionem. Benefaciens dominus bonis et rectis corde dilectos Alios fratres Cisterciensis ordinis in uia mandatorum eius inoffense currentes tam- quam populum acceptabilem sibi numero et merito ampliauit, eisque de rore celi et terre pinquedine benedicens dilatauit locum tentorii eiusdem ordinis et pelles tabernaculorum eius extendit. Sed, quod dolentes referimus, in uia hac, qua ambulant superbi, contra eos laqueos extendentes, imo uelut torrentes iniquitatis irruentes in eos, ipsos
61
bonis suis, que soli domino sunt dicata, non solum nequiter defrau dare, cum filii huius seculi prudentiores flliis lucis in generatione sua sint, uerum etiam iniquitate potentes uiolenter spoliare nituntur, et, quod grauius est, nonnulli de hiis, qui eos debuerant in christi uisce- ribus carius amplexari et fauorabilius confouere, ipsos immanius per- sequentes priuilegia , que ipsis a sede apostolica suis exigenfibus meritis sunt indulta, gestiunt penitus eneruare, dicendo, illa fuisse omnino in generali concilio reuocata, uel alias intellectum priuilegio- rum ipsorum ita maligna interpretatione ad libitum peruertendo, quod, nisi os iniqua loquentium obstruatur, nil restet, quin predicti fratres priuilegiorum suorum pene penitus fructu frustrentur, per quod illi non tam eisdem fratribus quam nobis iniuriari probantur, dum contra sedis apostolice indulgentias memoratos fratres temere perturbare presumunt, molientes contra nostre plenitudinem potestatis, dum indulta nostra irreuerenter impugnant. Nos autem, qui predictos fratres spe- ciali prerogatiua dilectioms et gratie amplexamur, utpote, qui iugiter offerentes domino suorum uitulos labiorum, non solum nobis, sed etiam uniuersali ecclesie piis intercessionibus incomparabiliter suffragantur, nolentes huiusmodi uexationibus eorum sabbati amaricari quietem, quos tenemur potius omnimodis consolari, uniuersitatem uestram monemus et hortamur attente, et per apostolica uobis scripta preci- piendo mandantes, quatinus supradictos fratres ob reuerentiam diui- nam et nostram habentes in uisceribus caritatis eis priuilegia et indulgentias apostolice sedis eisdem concessas inuiolabiliter conser- uetis, et faciatis ab aliis conseruari; salua moderatione concilii gene ralis, uidelicet ut de alienis terris a tempore predicti concilii acqui- sitis et de cetero acquirendis exsoluant decimas ecclesiis, quibus ratione prediorum antea soluebantur, nisi aliter cum eis duxerint coinponendum. Alias quoque dictos fratres ab incursibus malignorum taliter defendatis, quod defensores iusticie ac pietatis probemini ama- tores, deumque uobis propitium, et nos reddatis exinde fauorabiles et benignos. Datum Laterani HII? idus Februaiii, pontificatus nostri anno serto?*9�?h >
Original auf Pergament mit Bleibulle.
62
Cistercienserstift Heiligenkreuz Wien, ed. Weis, 1856/59 (Google data) XLVIII. , in: Monasterium.net, URL </mom/UrkCistercienserHeiligen/b244499e-8fc4-40a0-9247-a89b2635d914/charter>, accessed at 2025-02-05+01:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success