Urkunden des Cistercienserstiftes Heiligenkreuz im Wiener Wald, Nr. XLVI. , S. 71
XLVI.
Honorius episcopus seruus seruorum dei dilectis filiis abbati Cisterciensi et vniuersis coabbatibus eius etfratribus subeodem ordine deo seruientibus salutem et apostolicam benedictionem. Cum ordinis uestri generosa plantatio multe religionis et honestatis flores et fru- ctus protuleiit effuso longe lateque laudabilis eonuersationis odore, apostolice sedis auctoritatas considerans, per Marthe sollicitudinem prouidendum esse Marie quieti, ut orantis Marie suffragiis satagentis Marthe sollicitudo ministerii iuuaretur, ne alicuius temeritatis incur- sus sanete eonuersationis otium perturbaret, ordinem ipsum et priui- legiis et nonnullis indulgentiis specialis gratie prerogatiua muniuit. Nos autem, qui salutifera commoda uestra benigno fauore prosequi- mur, tranquillitati uestre libenter, prout possumus, prouidemus aueto- ritate presentium inhibentes, ne legati sedis apostolice sine speciali mandato nostro in uos exeommunicationis uel suspensionis, et in monasteria uestra interdicti sententias contra ea, que uobis sunt ab apostolica sede concessa, promulgent. Nulli ergo omnino hominum liceat, hanc paginam nostre inhibitionis infringere, uel ei ausu teme rario contraire. Si quis autem hoc attemptare presumpserit, indigna- tionem omnipotentis dei et beatorum Petri et Pauli apostolorum eius se nouerit incursurum. Datum Laterani VI? idus Februarii, pontifi catus nostri anno sexto.
Original auf Pergament mit Bleibulle.
Cistercienserstift Heiligenkreuz Wien, ed. Weis, 1856/59 (Google data) XLVI. , in: Monasterium.net, URL </mom/UrkCistercienserHeiligen/b5002933-547a-485d-9952-c9a51634b9c0/charter>, accessed at 2024-11-24+01:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success