Urkunden des Cistercienserstiftes Heiligenkreuz im Wiener Wald, Nr. CXXXVIII. , S. 148
Urkunden des Cistercienserstiftes Heiligenkreuz im Wiener Wald, Nr. CXXXVIII. , S. 148
CXXXVIII.
Alexander episcopus seruus seruorum dei dilectis filiis abbati et conuentui monasterii sanete crucis Cisterciensis ordinis patauiensis
137
diócesis salutem et apostolicam benedictionem. Justis petentium de- sideriis dignum est, nos facilem prebere consensum, et uota, que a rationis tramite non discordant, effectu prosequente complere. Cum igitur, sicut petitio uestra nobis exhibita continebat, carissimus in christo filius noster illustris rex Boemie ius patronatus, quod habebat in ecclesia in Aleht Patauiensis diocesis venerabilis fratris nostri episcopi Patauiensis ad id accedente consensu uobis et per uos mo nasterio uestro, prout ad eundem regem spectabat, pia et prouida liberalitate duxerit concedendum, sicut in litteris inde confectis dici- tur plenius contineri, nos uestris supplicationibus inclinati, quod super hoc ab eodem rege pie ac prouide factum est, ratura et gratum habentes, id auctoritate apostolica confirmamus, et presentis scripti patrocinio communimus. Nulli ergo omnino hominum liceat, hanc paginam nostre confirmationis infringere, uel ei ausu temerario con traire. Si quis autem boc atfemptare presumpserit, indignationem omnipotentis dei et beatorum Petri et Pauli apostolorum eius se noue- rit incursurum. Datum Laterani VIII? kalendas Maii, pontificatus nostri anno tertio.
Original auf Pergament mit Bleibulle.
Cistercienserstift Heiligenkreuz Wien, ed. Weis, 1856/59 (Google data) CXXXVIII. , in: Monasterium.net, URL </mom/UrkCistercienserHeiligen/c013ac5a-da6a-4fbc-81f8-ffbed098a394/charter>, accessed at 2025-02-05+01:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success