Urkunden des Cistercienserstiftes Heiligenkreuz im Wiener Wald, Nr. CLIX. , S. 163
Urkunden des Cistercienserstiftes Heiligenkreuz im Wiener Wald, Nr. CLIX. , S. 163

CLIX.
Omnibus in christo fidelibus presentes inspecturis litteras Vvl- fingus de Pvchperch salutem in omnium salutari. Quum generacio preterit et generacio advenit, necesse est, facta hominum et scriptis et testibus roborari. Tenore igitur presencium profiteor et protestor, quod, cum quedam matrona dicta Mehtildis de Stechelnberg molen- dinum quoddam cum suis pertinenciis situm iuxta villam Tribanswin- chel ad dies vite sue a me iure fevdi possideret, ipsumque molendi- num per guerram vastatum esset penitus et destructum, fratres de sáncta cruce, quorum predio adiacebat, dictum molendinum pro tribus talentis et uno modio frumenti a prefata vidua cum meo consensu libere redemerunt. Et cum predicta femina iuri suo fevdali, quod habere debuit tempore uite sue, coram me plene et plane abrenun- ciasset prescripta ei pecunia assignata, ego quoque pro remedio anime mee et progenitorum meorum idem molendinum cum iure proprietatis et infevdacionis, quod me libere contingebat, penitus abdicando cum singulis pertinenciis suis omni iure contuli ecclesie sanete crucis ab eadem perhenniter possidenda. Et ne fratres in sáncta cruce aliquid in posterum a quoquam hominum ineurrant calumpnie detrimentum, promisi me in iam dicto molendino secundum ius terre Austrie defen- sorem et pro eis omnibus se impetentibus responsurum. In cuius rei certam evidenciam presentes litteras sub sigilli mei testimonio con- munivi, testibus ydoneis subnotatis, qui sunt, Waltherus prior de sáncta cruce, Herwicus de campo liliorum, frater Leo ibidem, frater Heinricus de domo tevtonica dictus de Merswanch, Heinricus miles de Potendorf, Herbor dus de Tribanswinchel, Chonradus Modlarius. Actum anno domini M?CC?LXI?
Original auf Pergament, dessen Siegel fehlt.
Cistercienserstift Heiligenkreuz Wien, ed. Weis, 1856/59 (Google data) CLIX. , in: Monasterium.net, URL <https://www.monasterium.net/mom/UrkCistercienserHeiligen/ee1db882-538e-45ca-9b0e-b83eef27b07f/charter>, accessed 2025-03-18+01:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success