Urkunden des Cistercienserstiftes Heiligenkreuz im Wiener Wald, Nr. CXXXVII. , S. 147
Urkunden des Cistercienserstiftes Heiligenkreuz im Wiener Wald, Nr. CXXXVII. , S. 147
CXXXVII.
In nomine domini amen. Quoniam ea, que geruntur in tempore, simul cum fluxu temporis elabuntur, necesse est, Tt queque gesta digna memoria seu contractus testimonio littere, que nullam obliuionem patitur, eternentur, Hinc est igitur, quod nos Vlricus dei gracia dux Karinthie et dominus Carniole tenore presentium exponimus tam presentibus quam futuris intuentibus presens scriptum, quod nos con- siderato preeipiti fluxu carnis et conditionis humane interitum inspe- ratum, que conditio multo ad uicia est pronior quam virtutes, quibus nul lum melius elemosina remedium inuenitur, que peccata sicut aqua ignem extinquit; ideo pro remedio anime nostre ac progenitorum nostrorum monasterio sanete cruris in Austria, cui pre aliis monasteriis speciali affectione tenemur eo, quod idem a nostris progenitoribus est fundatum,
136
ihique plures ex nostro genere requiescant, sex soumas olei, quas dominus et pater noster felicis recordationis antea dederat, ex parte nostri similiter dare vouemus omni anno. Pro quibus eidem mona sterio annis singulis comparandis sex mansos soluentes sex marcas, quatuor in Svrwich sitos penes sánctum vitum forum nostrum, vnum in Prukdorf, et sextum in paruo Gâstevlich libera donatione donaui- mus in perpetuum possidendos. Quos redditus ab omnibus exactioni- bus seu infestationibus nostrorum iudicum sen officialium seu etiam preconum eximimus vsquequaque. Renuntiantes in integrum tam iuri aduocaticio, quam aliis quibuslibet iuribus in eisdem, sed libere omni eo iure, quo nos freti sumus in ipsis, predicto monasterio deser- uiant bona eadem in eternum, ad quod nos testimonio presencium obligamus. Pro quibus sex marcis sex sovme olei annis singulis emi debent, ex quo oleo sepulcra progenitorum nostrorum in ipsius eccle- sie capitulo die noctuque vno lumine illustrentur, residuum eius usui conuentus tempore quadragesime tribuendum. Ipsi preterea monasterio sanete crucis eam graciam fecimus, quod tam de predicta nostra elemo- sina, quam aliis quibuslibet victualibus seu rebus aliis, que ad usus ipsius monasterii per nostrum dominium traducuntur, nulla a nostris officiariis recipiantur thelonea seu tributa, sed sub nostro et post nos sub heredum nostrorum et successorum conductu et defensione secure ac pacifice transeant terram nostram. Ne autem predicte dona- cionis nostre libertas in suis iuribus in posterum ab aliquo infirmetur, predictam cartam sigilli nostri munimine duximus roborandam. Cuius rei testes sunt Heinricus filius noster, Vlricus venerabilis prepositus de Volchenmarch, Livtoldus plebanus noster de Chrich, Hartvicus da- pifer de Chrich, Willehelmus de Minehendorf, Haynricus cappellarius Haidenricus et Albertus fratres de Hayleke, Ch. noster notarius et alii quam plures. Actum apud Chlagenfurt anno domini M.°CC?L? VIlT�? Indictione XIIII? pridie ydus Aprilis.
Original auf Pergament mit Siegel.
Cistercienserstift Heiligenkreuz Wien, ed. Weis, 1856/59 (Google data) CXXXVII. , in: Monasterium.net, URL </mom/UrkCistercienserHeiligen/d3a71430-4cab-42ba-b3c0-5370e9028981/charter>, accessed at 2024-12-27+01:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success