Urkunden des Cistercienserstiftes Heiligenkreuz im Wiener Wald, Nr. CLXXXI. , S. 181
Urkunden des Cistercienserstiftes Heiligenkreuz im Wiener Wald, Nr. CLXXXI. , S. 181


CLXXXI.
Ne humane mentis memoriam obliuionis macula obnubilet et obfuscet, est utile ac honestum, ut gesta posteris recitanda scripture testimonio fulciantur. Omnibus igitur cbristi fidelibus presentibus et futuris, ad quos presens scriptum devenerit, patefiat, quod, cum nobilis femina pie recordacionis domina Alheidis de Patzmansdorf, relicta domini Heinrici quondam de Prunne, infirmitatis dispendio grauaretur, felici necessitate coacta ad melius, ut feruorem caritatis cbristi, quem sem per erga religiosos habuit, exhibicione etiam operum declararet, de patrimonio ac bereditate sua, quam libere possidebat, fratribus in mncta cruce libere contulit tres mansos sitos in Etzleinsdorf, quo rum quilibet soluit septem solidos annuatim; de agris uero ibidem redditus LVI. denariorum, quorum omnium summa est tria talenta minus denariis XXXIII., ut tam eius quam etiam posteritatis sue aput sánctam crucem perhennis memoria habeatur. Post decessum uero eiusdem domine Alheidis heredes, domini videlicet Otto de Wazzer- berch, Ditmarus de Poumgarten, Hugo de sáncta Petronella, Vulfin- gus de Kyow, Heinricus de Prunne et ceteri, quos residua predicte defuncte domine Alheidis hereditas contingebat, tanquam bonorum operum cooperatores, ut et ipsi iam dicti remedii participes effici mererentur, eandem donacionem vnanimiter ac voluntarie confirma- runt in perpetuum tam ratam habitam quam habendam. Vt autem hoc actum in suo robore maneat inconuulsum, presens scriptum est cum sigillis appositis confirmatum, test ibus nichillominus subnotatis ydoneis achonestis, qui sunt, dominus Rapoto de Walchenberch, dominus Otto de Haslow, dominus Albertus de sáncta Petronella, dominus Jans de Merswanch, dominus Leupoldus de Sahssengang, Rapoto de Valchenberch, Fridericus de Liehtenstain, Albertus de Horns- perch, dominus Richerus miles domini de Prunne et alii quam plures. Acta sunt hec anno domini MfCC?LXVIII?
Original auf Pergament mit drei Siegeln, drei andere fehlen.
170
CLXXXIL
(Circa 1268.) — Conrad, genannt Sulzer, von Baden verkauft der Abbtei heiligen Kreuz ein Pfund Pfenning jährlicher Gülte auf neuangelegten
Weingürten.
Conuenit omnibus, maxime tamen personis religiosis, acta sua singula propter litium pericula diuturnitate temporum emergentia stili priuilegio ailigare. Huius igitur rei causa ego Chunradu s dictus Sultzer in Faden residens omnibus tam presentibus quam futuris cupio notum esse, quod ego una cum vxore mea domina Ophemya per manus filiarum nostrarum Chunegundis et Diemudis domino Heinrico venerabili abbati sanete crueis redditus unius talenti minus duobus denariis in festo beati Michahelis de quibusdam nouellis vinea- rum plantacionibus annis singulis persoluendos vendidimus domui sanete crueis iure proprietario perpetualiter permansuros; sed, cum proprio sigillo non utamur, propter maiorem cautionem et firmitatem perpetuam pro antedicti tractatus euidentia hanc litteram iam dicto monasterio sanete crueis tradidimus sigillo domini Alberonis de Pa- den roboratam. Huius rei testes sunt, dominus Albero de Paden, Liutoldus dictus Chreuzpech frater eiusdem, Albero et Chunradus fratres Ii Iii domini Haidenrici, Otto Rauber et alii quam plures.
Original auf Pergament mit Siegel.
Cistercienserstift Heiligenkreuz Wien, ed. Weis, 1856/59 (Google data) CLXXXI. , in: Monasterium.net, URL <https://www.monasterium.net/mom/UrkCistercienserHeiligen/e4a6b021-45f0-4a43-b261-dd8bbefff635/charter>, accessed 2025-03-19+01:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success