Urkunden des Cistercienserstiftes Heiligenkreuz im Wiener Wald, Nr. CLXXIX. , S. 179
Urkunden des Cistercienserstiftes Heiligenkreuz im Wiener Wald, Nr. CLXXIX. , S. 179


CLXXIX.
Ad noticiam singulorum christi fidelium deueniat per presentes, quod Chonradus de Paden dictus Sulzer consentiente Ofmia uxore sua et filiabus suis Chunigunde et Diemude uendidit domino abbati et conuentui de sáncta cruce de hereditate et patrimonio suo duas uineas sitas in Paden pro nouem talentis denariorum et dimidio, uinea maiore soluente annuatim septem solidos minus XIII denariis, mi nore uero uinea sita apud carnarium soluente denarios XL. ita tamen, ut omnis possessor uinee maioris uolens eam uendere dabit partem dimidiam census, emens uero et intrans possessionem eiusdem uinee reliquam partem census dimidiam assignabit, quod solet dici seruitium, dimidium supra, dimidium uero infra. Et de uinea minore dabit uendens X. denarios, emens X. modo similiter pretaxato, seruitio tarnen debito integro remanente, quod dabitur annuatim in festo archangeli Michahelis. Posuit etiam predictus Chvnradus prefato abbati pro deflensione uineam suam Setz sitam apud curiam sanete crueis in Paden ad tres annos, et expirantibus tribus annis idem Chvnradas Sulzer cum prefata Ofmia coniuge sua et heredibus eorum Chunigunde et Diemude predictas uineas defendent secundum ius terre Austrie generale. In huius facti certam euidenciam dominus Albero de Paden petente predicto Chvnrado Sulzer presenti littere sigillum suum appendit testibus ydoneis subnotatis, qui sunt, dominus Fridericus de Erla, filii domini Heidenrici Albero et Chvnradus, Heidenricus de Weickeinstorf, Ortlo Murrelo, Meinhardus
168
perchmeister, Albero de Weickeinstorf et alii quam plures. Acta sunt hec anno domini M°CC°LXVIIr tercio kalendas Maii.
Original auf Pergament mit zwei Siegeln.
Cistercienserstift Heiligenkreuz Wien, ed. Weis, 1856/59 (Google data) CLXXIX. , in: Monasterium.net, URL <https://www.monasterium.net/mom/UrkCistercienserHeiligen/efb2637b-6bbf-4dcd-a242-23de76e66380/charter>, accessed 2025-03-15+01:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success