Urkunden des Cistercienserstiftes Heiligenkreuz im Wiener Wald, Nr. XXI. , S. 40
XXI.
In nomine sanete et indiuidue trinitatis. Fridericus dei gratia dux Austrie omnibus christi fidelibus in perpetuum. Pie intentionis intuitu et pro salute anime sue pater noster dux Livpoldus claustro sanete crucis duas uillas, Sulze uidelicet et poumgarten contulit, tali conditione, ut fratribus eiusdem claustri duobus in septimana seruire- tur diebus in uino et pane quantitate ac qualitate meliori, quam sit cottidianus panis eorum, et caseis bonis, qui dicuntur Swaichaese et in piscibus quatuor sollempnitatibus beate Marie, et in anniuersario suo, et oleo per totum aduentum, insuper, ut dentur ad portam pauperibus
29
trecenti panes, similiter reliquie, que his duobus diebus fratribus super- erint. Nos autem, quia idem claustrum eadem beniuolentia quam et pater noster amplectimur et fouere, ac redditibus ampliare intendimus, predictam patris nostri donationem approbamus et stabilimus, et ut in perpetuum tam a contemporaneis nostris, quam a posteris inuiolata permaneat, presenti pagina sigillique nostri impressione et testium subscriptione, quorum nomina sunt hec, confirmare fecimus. Wichar- dus dapifer, Rûdolfus Stubech, Vlricus de Chunegesprunnen, Mein-
о о
gotus camerarius, Vlricus notarius, Vlricus plebanus de Zwetel, Chünradus capellanus. Datum est anno ab incarnatione domini M?C?LXXXX? VI? Nono kalendas maii, in eadem domo Sanete Crucis,
о
per manus Vlrici notarii.
Original auf Pergament mit Siegel. — Pez, Thesaur. VI, II, pag. 49, Nro. 73.
Cistercienserstift Heiligenkreuz Wien, ed. Weis, 1856/59 (Google data) XXI. , in: Monasterium.net, URL </mom/UrkCistercienserHeiligen/f959242a-773d-4849-b196-5b795a746502/charter>, accessed at 2024-11-21+01:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success