Urkundenbuch des Cistercienserstiftes B. Mariae V. zu Hohenfurt in Böhmen, Nr. CCLXXV. , S. 359
Urkundenbuch des Cistercienserstiftes B. Mariae V. zu Hohenfurt in Böhmen, Nr. CCLXXV. , S. 359


CCLXXV.
Nos frater Thomas abbas monastery Hylariensis Cystercieusis ordinis Patauiensis dyocesis ad vniuersorum noticiam, quorum interest sew quomodolibet intererit, in futurum deducimus per presentes, quod anno domini milesimo quadringentesimo octoge simo primo quarto die mensis Septembris monasterium in Altouadu dicti ordinis Pragensis dyocesis nobis inmediate subiectum perso naliter visitantes et reformantes statum ipsius temporalem invenimus et reliquimus per modum subnotatum. Receperant siquidem a festo Georgy ann'i domini milesimi quadringentesimi octuagesimi vsque ad festum beatiAugustini exclusiue anni domini etc. lxxximi vncxxxvi tal. xxnn den. Expenderant autem per idem tempus v11'xxxvi tal. xxuir den. Et recepta correspondent totaliter distributis. Habebat vero idem monasterium inter certos debitores ad xl tal., obligabatur vero idem monasterium diuersis creditoribus ad redemptionem quingentos viginti sex aureos Vngaricos. Item habebat pre manibus
in blado diuersi gruni sufficienciam vsque ad noua. Item de vino tria vasa. De animalibus autem habebat equos sedecim boues viginti sex, thauros nouem vaccas .quadraginta vnam vitulos nouem por cos quadraginta. Item de sanctuarys reliquiarum crucem solemnem de auro puro moustranciam argenteam extra (?) deauratam. Item due ampulle argentce et deaurate. Item de clinodys et vasis potabilibus habebat pre manibus quatuor pictoria argentea, item octo cocle- aria ex toto argentea. In cuius rei euidens testimonium sigillum nostrum presenti inventario duximus appendendum. Anno mense et <die quibus supra.
Das Siegel fehlt.
Urkundenbuch des Cistercienserstiftes B. Mariae V. zu Hohenfurt, 1865 (Google data) CCLXXV. , in: Monasterium.net, URL <https://www.monasterium.net/mom/UrkCistercienserHoh/20cb5172-e963-4537-959e-9246f1d12cac/charter>, accessed 2025-04-15+02:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success