Urkundenbuch des Cistercienserstiftes B. Mariae V. zu Hohenfurt in Böhmen, Nr. CCLX. , S. 337
Urkundenbuch des Cistercienserstiftes B. Mariae V. zu Hohenfurt in Böhmen, Nr. CCLX. , S. 337




CCLX.
In dei nomine amen. Quia scriptum est, dum tempus habemus operemur bonum, vt veniente tempore messis ex terreno semine frurtus in celestibus colligere valeamus perpetuos. Quod nos Johannes plebauus et magister ciuium consules jurati ac tota communitas ciuitatis Rosmberk aure cordis attendentes, cupientes ob augmentum cultus diuine ac ministrorum ecclesie in ßosnberk bonorum operum participes fieri, et nobis et aliis Christi fidelibus, qui ad infrascripta sua nobis sunt largiti, subsidia pro temporalibus celestia cumulare, ad honorem et landein dei omnipotentis et sue matris beatissime virginis Marie ac omnium sanctorum et precipue ad beati Nicolai confessoris ecclesie nostre patroni gloriosi gloriam sempiternam nee non ob remedium animarum nostrarum ac omnium predecessorum nostrorum et ad redimenda peccata omnium viuorum et mortuorum nobis ad hoc suffragantium matura et preuia deliberatione et de voluntate ac consensu reuerendi patris domini Johannis de Crumlow decani ecclesie et administratoris archiepiscopatus Pragensis com- missarii fidei ac decretorum doctoris et venerabilis patris domini Thome abbatis Altiuadeusis collatoris et patroni dicte ecclesie talem insimul fecimus concordiam: In primis quod quolibet die dominico aut alio quocumque die festiuo celebri missa cantata maturo tempore, que alias matura apellatur, de beata virgine Maria secundum tem- poris qualitatem cantetur, et quod qualibet feria secunda similiter cantata pro animabus benefactorum defunctis teneatur, nisi esset dies. Celebris impedimento, et tune alio die feriali competenti predicta missa defunctorum cantando suppleatur; quam missam presbyter cautans petitionem faciet pro animabus illis, que huic pio operi manus adiutrices porrexerunt, generalem. Item quod quolibet alio die feriato in septimana missa maturo tempore lecta habeatur, his diebus infrascriptis dumtaxat exceptis videlicet in uatiuitate domini epiphanie resurrectionis dominice ascensionis Christi penthccostes corporis Christi anunciationis purificationis visitationis assumptions
324
sanete Marie virginis omnium sanctorum et die animarum omnium. Sed considerans ego Jobannes plebanus predictus, quod vnus pres byter aut capellanus de nouo fundandus non possit omni die predictas missas pro voto communitatis explere ac quotidianus in diuino obse quio misse mature propter impedimenta canonica esse bonus pre- tactum, super me et omnes successores meos ex voluntate et assensu superiorum meorum modo infrascripto assumpsi et diuisi ad preces ciuium et comunitatis predicte: quod ego et omnes successores mei capellanum specialem debeo et debent deputare et disponere eique in dote cameram assignare, expensas ministrare et pro labore suo satisfacere et cum eodem componore. Qui capellanus ad tres missas in septimana erit obligatus, hoc est, die dominica ad vnam cantatam eria quarta ad secundam et feria sexta ad terciam lectas, et hoc si his duobus diebus ultimis erit feria, sed si his diebus duobus erit festum celebre, tune ¡idem (sic) capellanus tenebitur ad cantatas. Etiam iidem capellanus ad prefatas tres missas ordinatus vesperis matutinis processioni misse quolibet die dominico aut alio festiuo similiter et in diebus rogationum processioni et in vesperis defunc- torum, vbi agitur communis memoria'omnium animarum, debet et ftenetur presens interesse, et jura mea et successorum meorum ple- banorum vt offertoria testamenta quecunque non debet pro se vsur- pare, sed cum illis omnibus ad me et successores meos respectum habere et mihi dare, nisi ex gratia velim ex predictis Juribus aliquid eidem erogare. Residuis autem quatuor diebus in septimana mei et successorum meorum vicarii duo, quos ex antiqua consuetudine seruare debeo, in curia mea missas quatuor, siue leete siue cantate, ut predicitur, euenerint, implere debent, cum quibus vicariis et cum rectore schole concordare debeo pro eorum laboribus satis faciendo , modo quocumque meliori sciuero et potero. ítem domini ciues predicti e conuerso mihi meisque successoribus capellano et vicariis prefatis debent lumen, quod hucusque dederunt tempore byemali et estuali, ad prefatas missas cantatas et lectas dare et tribuere. Etiam dielj domini ciues sine omni dilatione et quacunque recusatione mihi plebano et meis successoribus debent et tenentur quindecim sexagenas grossorum bone monete in terra currentis et recipientis eandem quolibet anno dare diuisim, in festo sancti Georgii martyris medietatem vnam et in festo sancti Galli medietatem alteram, et decem tinas siliginis etiam quolibet anno, siue siligo tune in bono
328
siue ¡n caro foro fuerit. Item domini ciues illos centum grossos minus sex grossis, quos mihi prius soluebant hucvsque pro secundo vicario seruando deputatos, hos adhuc mihi et meis successoribus soluere et dare debent ultra illas quindecim sexagenas grossorum. Et pro petitinnibus generalibus fidélium defunctorum predictis etiam dicti domini ciues vltra predicta omnia etiam dare debent un grossos annuatim. �?ec etiam pena adiecta est, quod si missa cantata aliquo die predicto tenta non fuerit, tune duo grossi mihi et successoribus meis deperire debent, si autem lecta, tune vnus grossus tantum. Et hee littere concordie inter nos plebanum et ciues predictos tam diu debent su um firmamentum et robur obtinere, quam diu census liber per pretatos dominos ciues non erit dispositus pro capellania pre- dicta. In quorum omnium fidem et robur firmius predictorum nos Johannes plebanus et totum commune ciuitatis predicte sigilla nostra his litteris beniuole et de certa nostra sciencia appendimus. Et ut maior fides adhiberetur, etiam predictis prefatos reuerendos patres dominum Johannem decanum et administratorem etc. et dominum Thomam abbatem etc. necnon et famosum clientem dominum Johan nem dictum Sudek de Dluha petiuimus, vl sigilla eorum etiam his litteris appenderent et hanc concordiam munirent. Datum et actum Crumlow anno domini millesimo quadringentesimo septuagesimo primo die S. Thème de Aquino, que fuit septima Marcii.
Fünf, an Pergamentstreifen hängende zum Theile stark beschädigte Sie gel. a) Ziemlich gross, in rothem Wachs. — St. Wenzl. — 'j- Sigillvm. Vica- riatYS . . . Pragensis. Als Gegensiegel in weissem Wachs: ein der Quere nach getheilter viereckiger Schild mit einer fünfblättrigen Rose über dem selben. Keine Legende. b) Ebenso. In einer gothischen Capelle mit Stab und Buch, stehend; am Postament zwei Schilde mit Rosen. — Sigillvm . Thome. Abbatis . In . Alto . Vado. c) Klein, schlecht in schwarzem Wachs abgedruckt- Ein Schild mit einem Hunde? — S . Yan . Z . Dlvhe. d) In grünem Wachs, guldengrose. — St. Nikolaus. — ... In. Rosenberg. Dieses und das folgende Siegel haben auch ein Gegensiegel, das leider schlecht abgedruckt ist. Das Brustbild eines Mannes, der in den Händen eine Capelle oder Thürmchen zu halten scheint, rechts ein i und links ein b? Ohne Legende. e) Ziemlich gross, in grünem Wachs. — Ein Schild mit einer Rose. — S. Civitatis . De . Rosenberch.
326
Urkundenbuch des Cistercienserstiftes B. Mariae V. zu Hohenfurt, 1865 (Google data) CCLX. , in: Monasterium.net, URL <https://www.monasterium.net/mom/UrkCistercienserHoh/606e1dac-c714-4896-8d7a-731e4aa0fea4/charter>, accessed 2025-04-09+02:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success