Urkundenbuch des Cistercienserstiftes B. Mariae V. zu Hohenfurt in Böhmen, Nr. XXIV. , S. 43
XXIV.
Heinricus de Rosenberch vniuersis Christi fidelibus presentibus et futuris hanc paginam cognituris notitiam geste rei. Cautum fuit a
30
uiris prudenübus et prouisum, ut quod ipsi uolebant manere sta- bilius, litterarum suarum indiciis perhennarent. Sciant igitur pre sentes ac posteri, quod frater meus Witigo pie memorie positus in extremis fideliter mente pertractans, quia quicquit misericorditer pau- peribus Christi maxime religiosam uitam docentibus inpenditur, aucto- remsuum adiuuare etoptatum ei premium in die retributionis apportare (sic), in remedium anime sue nee non progenitorum suorum pariter et successorum de bonis sibi a deo et a progenitoribus suis collatis de bona uoluntate mea domui sanete Marie in Hohenfvrt ordinis Cysterciensis quatuor villas, scilicet Pzizaho Svnnberch Rvkchen- dorf et minorem plagam Gerberti, liberaliter condonauit cum suis attinenciis siluis virgultis pratis pnscuis cullis et incultis viis et in- uiis et omnibus attinentiis suis, cum metis ipsarum villarum dudum distinctis pariter et expressis. Hanc donationem fratris mei et omnem donationem patris mei domini Wokkonis predicto cenobio factam et perpetuo possidendam cum omni iure sibi etiam tradito ego Hein- ricus de Rosenberch approbo et confirmo. Vt autem bec rata per- maneant et nulla queant in posterum calumpnia perturban presentem cartam conscribi feci et mei sigilli munimine roboran. Huius rei testes sunt: Dominus Hablo, Zwatimirus, Chreno, Wenadab milites, Vlricus frater Wenade, Otto Wassho, Nycolaus, Petrus, Psedwor, Shenko, Dominicus, Bozlaus Troiauus*), Shaztolaus fratres, et alii quam plures fide digni. Actum anno domini M« CO septuagesimo octauo indictione vi" epacta xxva. Datum in Pribnitz in die sancti Johannis baptiste.
1. Etwas beschädigtes, an Pergamentstreifen hängendes Siegel ¡D weissem Wachs. Sonst wie XXII.
2. Millauer p. 73, n. 12.
Urkundenbuch des Cistercienserstiftes B. Mariae V. zu Hohenfurt, 1865 (Google data) XXIV. , in: Monasterium.net, URL </mom/UrkCistercienserHoh/676a6864-32a6-4199-9e5d-087532a771e5/charter>, accessed at 2024-11-21+01:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success