Urkundenbuch des Cistercienserstiftes B. Mariae V. zu Hohenfurt in Böhmen, Nr. LXXXVII. , S. 101
Current repository:
Urkundenbuch des Cistercienserstiftes B. Mariae V. zu Hohenfurt in Böhmen, Nr. LXXXVII. , S. 101


Frater Adam miseracione diuina episcopus Gabullensis plenas vices gerens domini Ernesti archyepiscopi Pragensis per totam suam dyocesim vniuersis in Christo tidelibus presentes litteras inspecturis salutem in omnium saluatore. — Loca sanctorum et maxime religio- sorum, vbi salus animarum viget et consolacio peccatorum, pia deuo- cione a Christi fidelibus sunt veneranda, vt dum deum (sic) honora- mus amicos, ipsi nos amabiles deo reddant, et illorum nobis quo- dammodo vendicantes patrocinium, quod merita nostra non optinent, eorum mereamur intercessionibus obtinere. Cupientes igitur vt mo- nasterium beate virginis Marie in Altovado deuotorum in Christo reli- giosorum ordinis Cysterciensis congruis honoribus ac deuotis oratio- nibus frequentetur, et vt premia celestis gratie populus fidelis et credulus obtineat et ex hoc sibi prebeatur larga remissio peccatorum, omnibus vere penitentibus confessis et contritis, qui ad ecclesiam siue monasterium beate virginis Marie in Altovado dominorum reli- giosorum ordinis Cysterciensis causa deuocionis accesserint, in om nibus Christi festiuitatibus et festiuitatibus beate virginis Marie nee non et in fastiuitatibus omnium apostolorum et in die patroni et
omnium patronorum eiusdem ccclesie et in dedicacione eius et per oc- tauas eiusdem dedicacionis confísi,de misericordia dei omnipotentis et beatorum apostolorum Petri et Pauli et auctoritate nostra xl* dies de iniuncta penitencia indulgencie in domino misericordfter relaxamus. In cuius rei testimonium presens scriptum fieri et sigilli nostri muni- mine fecimus roborari. — Datum anno domini M° CCC° xl° vj° vnj° Kla. Nouembris. Pontificatus nostri anno secundo.
An Pergamentstreifen hängendes Siege] in weissem Wachs. — Ein in gothischer Capelle stehender Bischof Segen spendend. — S . F . Adam . [Ord . Pd [i] cator . ] (?) Dei . Gra . Epi . Gabvlen.
Urkundenbuch des Cistercienserstiftes B. Mariae V. zu Hohenfurt, 1865 (Google data) LXXXVII. , in: Monasterium.net, URL <https://www.monasterium.net/mom/UrkCistercienserHoh/dff69c6f-be19-4718-bbd5-35ff6e487e91/charter>, accessed 2025-04-17+02:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success