Urkundenbuch des Cistercienserstiftes B. Mariae V. zu Hohenfurt in Böhmen, Nr. L. , S. 67
Urkundenbuch des Cistercienserstiftes B. Mariae V. zu Hohenfurt in Böhmen, Nr. L. , S. 67





L.
Th. dei gratia Olomucensis episcopus vniuersis Christi fidelibus, ad quos presentes pervenerint, salutem in domino Jesu Christo. — Quia nichil viriditatis habet ramus boni operis, nisi manserit in radice karitatis, deuocionem vniuersitatis vestre hortamur in domino flagitantes, quatenus ad monasterium sanete Marie genitricis dei in Altovado Pragensis diocesis ob amorem Jesu Christi de bonis a deo vobis collatis pias dignemini elemosinas erogare, vitam eternam
*) Ursprünglich „Hogerius" **) Ursprünglich „Magii".
54
transitoriis mercaturi. Nos enim de omnipotentis dei misericordia et dilectissime matris eius confisi patrocinio omnibus vere penitentibus et confessis, qui ad predictum monasterium manus porrexerint adiu- trices, et qui ad ipsum monasterium causa .deuocionis accesserint, suorum peccatorum veniam petituri, xl dies de iniuncta penitentia misericorditer in domino relaxamus, presentibus perpetue vali- turis. — Datum in Praga anno domini M°CC° nonagesimo tercio in die sancti Viti.
Gut erhaltenes, an Pergamentstreifen hängendes Siegel in weissem Wachs. — Bischof stehend segnend. — Theodericvs. Dei. Gra. Eps. Olomvcen.
LL
1293. 15. Jnni. Prag. — Die Bischöfe Heinrich von Merseburg und Bernard
von Meissen ertheilen gleichfalls der Kirche der sei. Jungfrau Maria zu Hohen-
furt einige Indulgenzen.
Heynricus Mersburgensis Bernardus Mysnensis dei gratia eccle- siarum episcopi vniuersis, ad quos presens scriptum pervenerit, salutem in domino. — Cum ex sacri pontificatus officio diuina di- spensatione nobis credito teneamur ad pietatis opera et ad honorem debitum deo et sacris edibus inpendendum Christi fideles indulgen- ciis et remissionibus invitare, vt exinde reddantur ad promerendum diuinam gratiam apciores omnibus vere penitentibus et confessis, qui monasterium in Altovado Cysterciensis ordinis Pragensis dyocesis in quatuor festiuitatibus gloriose virginis Marie in festo natiuitatis domini resurrectionis atque penthecostes et per singulas octauas eorundem festorum causa deuocionis in spiritu humilitatis acces serint, aut qui ad fabricam luminaria ornamenta vel alia necessaria iam dicti monasterii manus in karitate porrexerint adiutiïces ,4 de omnipotentis dei misericordia quadraginta dies de iniunctis sibi peni- tentiis, dummodo consensus dyocesani ipsius loci ad id accesserit, misericorditer relaxamus, presentibus perpetue valituris. — Datum Prage anno domini M° CC° nonagesimo tercio in die beati Viti mar- tyris. Pontificatus Mersburgensis episcopi anno xj°, Mysnensis vero episcopi anno primo.
Das Siegel Bernard's von Meissen fehlt. Das andere ist etwas beschädigt, an Pergamentstreifen hängend in weissem Wachs. — Ein Bischof auf einem Stuhle sitzend. — f S. H . nriei. Dei. Gra. Me ... vrgn. Eclesie. Epi. Se.
88
LU.
1293. 12. Joli. ZoMslaus. — Heinrich von Rosenberg und Smil von Gratzen legen als Schiedsrichter den zwischen dem Stifte Hohenfurt und den Söhnen des Heinrich von Kosowahora wegen der Höritzer Güter entstandenen Streit
gütlich bei.
Legum statuta swadent et necessarium est, vt acta hominum que aguntur, ne ubliuio sit solita ea recesare a memoria, debeant ydoneorum virorum testibus nec non litterarum apicibus solidan. Nos igitur Heinricus de Rosenberch et Zmilo de Gretzen ad vniuer- sorum noticiam presenti scripto tam presentium quam futurorum in ueri deposicione testimonii cupimus peruenire, quod reuerendus dominus Otto abbas de Hobenfurt pariter et totus conuentus fratrum eiusdem monasterii emerunt vniuersa bona in Horzitz cum om nibus ad hec pertinenciis pratis rubetis cultis et incultis apud viros nobiles dominum Zawissium et dominum Witigonem fratres de Laedenitz empcionis more racionabili ac consueto , que quondam viri nobilis domini Heinrici de Cozzowahora fuerunt ex ipsius uolun- tate gratuita omnimodo et consensu, qui eciam coram magnificencia illustri regis Boemie Wenzeslay nunc regnantis pro se atque pueris suis ipsa bona estuantibus desideriis animoque discretiuo affectuosius resignauit dicto domino abbati atque conuentui fratrum dicti monas terii, prout priuilegia dicti regis incliti lucidius protestantur. Porro auctor sceleris, perswasor fraudis, leo rugiens, milleartifexseminator zizanie, suum lolium seminauit, ita ut ipsius pueri dicti domini Hein rici de Cozzowahora ipsum dominum abbatem bonis inpeterent pro eisdem. Ad decidendam autem cuiuslibet materiam scandali seu omnis omnino inconuenientem incongruamque causam litigi i dictorum puerorum medullitus abolendam ab utraque parte scilicet a domino abbate a dictis pueris peremptorie in arbitros eligebamur. Huic honeri tanquam illi, qui virtutem colimus, vicium profligamus, no- stros humeros submittentes pactibus interclusis, si prefatus dominus abbas nostro arbitrio non obediret, quod foret ïn quingentis marcis argentis nobis arhitris obligatus, et si uice uersa prenominati pueri ausu temerario sen moti maliuolencia qualicumque nostro arbitrio in aliquo contrairent, quod similiter nobis arbitris quingentas marcas
86
argenti persoluerent quolibet dubii sine scrupulo. Huius autem per- solucionis totidem marcarum videlicet quingentarum dominus Bern- hardus de Bernhartitz ex parte dictorum puerorum uersus nos est in solidum perpetuus fideiussor. Decreuimus autem arbitrando quam- uis immerito , quod uiri religiosi licet de iure dare nichil tenerentur, quod quinquaginta marcas argenti sepefatis pueris erogarent, vt ammodo ¡idem pueri eundem dominum abbatem et suos confratres non inpeterent infestando pro eisdem bonis in Horzitz temporibus affuturis, sed pacifice ea iure hereditario libere ae perpetuo conlra- diccione possiderent qualibet procul mota. �?ec uero efficaciter iuxta uoluntatis nostre arbitrium impleuerunt, dictas quinquaginta marcas argenti persoluentes pueris ex integro prelibatis. Huiusmodi autem arbitrium efficax factum est in presencia virorum nobilium domini Zezame de Landesteyn, domini Wochonis de Witigenow ac domini Hogeri de Lompnitz atque firmissime stabilitum. Vt autem hec mani festa confirmado ¡Ilibata et inconfracta perpetuo tempore conserue- tur sepefato domino abbati ac conuentui fralrum in Hohenfurt pre sentes litteras conscribi fecimus in euidens testimonium et cautelam sigillorum nostrorum necnon sigillorum virorum nobilium, in quorum presencia factum est arbitrium superius prenotatum, caractere insignitas testibussuhnotatis qui sunt: Dominus Stephanus do Priesnitz, dominus Nedamirus de Lobanitz, dominus Ontscho de Nemschitz, dominus Liupol- dus de Vgetz milites domini Heinrici de Rosenberch, WltschodeZedlo, Albertus et Budyloius fratres dicti de Horach, dominus Hron et dominus Dytmarus fratres de Zbinitz milites domini Zmilonis de Gretzen, dominus Ztata de Vdin miles domini Hogeri de Lompnitz, dominus Luteborius de Zletowitz, et alii quam plures viri racionabi- les ac discreti. Acta sunt hec in Zobizlaus anno domini millesima ducentesimo nonagesimo tercio, quarto Ydus Julii.
1. Fünf an Pergamentstreifen hängende Siegel ¡n weissem Wachs.' — a) Kleines dreieckiges Siegel mit einer fünfblUtterigen Rose. — S. D. Woc- conis. D. Witgnov. — b) Sehr kleines dreieckiges Siegel mit einer gleichen Rose. — -j- S. Zmiloni. De. Grezcen. '— c) Das Reitersiegel Heinrich's von Rosenberg, hier beschädigt, siehe bei XXXIII. d) Rundes Siegel mit einem dreieckigen Schild, worauf eine fünfblätterige Rose. — -j- Sigillvm. Hogeri. De. Lomnitz. e) Sehr kleines rundes Siegel. — Ein Helm, worauf eine Rose, von der nur mehr drei Rlätter sichtbar sind; an den Spitzen eines jeden dieser drei Hlätter erscheint aber wieder die fünfblätterige Rose. — -j- S. Secretor. Ze. D. Lädstay.
2. Millauer p. 113, n. 27.
57
Urkundenbuch des Cistercienserstiftes B. Mariae V. zu Hohenfurt, 1865 (Google data) L. , in: Monasterium.net, URL <https://www.monasterium.net/mom/UrkCistercienserHoh/f1a82fc2-c489-43ea-ba78-ab00be5c1abe/charter>, accessed 2025-04-09+02:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success