Urkundenbuch des Landes ob der Enns, Nr. CLXXV. , S. 272
Current repository:
Urkundenbuch des Landes ob der Enns, Nr. CLXXV. , S. 272



CLXXV.
C. Chovnradn s caelesti gratia patauiensis episcopus eunetis ecclesie fidelibus salutem in perpetuum. Dignum et imitabile patrum nos precedentium sequi cupientes exemplum, quecumque ipsi de suis
263
uel aliorum fidelium sumptibus aut pro utilitate uiuorum aut pro saluatione animarum utiliter instituerunt, eadem nos quoque deo cooperante astipulantes dictis, scriptis et factis uolumus confirmare et alios post nos episcopos ceterosque bone uoluntatis propositores (sic) nostris, quantum dominus adiuuerit, benefactis, uerbo, opere et priui- legio ad benefaciendum prouocare. Renouantes igitur quoddam pre decessors nostri benedictissime recordations episcopi Regenberti priuilegium presentium pariter et futurorum memorie commendamus, quod uir quidam satis ingenuus de Scalchheimen nomine Piligrimus repudiata seculari milicia christo contentus hospitale quoddam de bonis suis a contradictione liberis in Vechelahebrovchke preparatum pauperibus et capellam ibidem a se sub titulo et ueneratione sancti Egidii constructam, utrumque in massam bonorum sancti Stephani perenni iure contradidit et contraditis' dictus iam nunc episcopus in augmentum refectionis pauperum utilitates de adiacente barrochia Scovhendorf colligendas excepta episcopali iusticia annuatim soluenda spe diuine reconpensationis adiecit. Nos proinde nos quoque (sic) nostris temporibus in eodem sacello benefaciendi materiam habentes et uoluntatem, annuam, que ad nos attinet, iusticiam de prefata bar rochia ad incrementationem eiusdem collationis fidelium super addimus flagitantes summopere, ut hoc et illud predecessoris nostri in christi pauperes beneficium ratum habeatur et a nostris successoribus. Com- placuit et hoc nobis, ut eundem locum sub nostra episcopali tuicione defensum ille idem deo deuotus homo, qui ipsum iniciauit quique ad nostra tempora perdurauit, Piligrimus, quoadusque uixerit, sicut cepit religiose manuteneat et post eum quemcumque Patauiensis episcopus eidem amministrationi substituat.
Hec in Uechelahebruochke anno post incarnationem domini Mil- lesimo CLL peracta, Indictione vero XIII. sicut sunt banno atque apicibus (sic) nostris et sigillo contra uiolentiam et obliuionem homi- num munita, sic et testibus subnotatis corroborata. Ex capellanis nostris Chadelhoch prepositus, Ovdalricus, Gerboto archipresbiter, Pilgrimus. Ex nobilibus uero Comes Albertus de Rebegowe, Engil- scalch de Vra, Herbort. Ex ministerialibus autem Marquardus de Wesen, Rovdeger iudex, Hartmovt Pincerna ceterique.
Original mit dem an einem Lederstreifen hängenden gut erhaltenen Siegel im Archive des Kl. St. Florian. — Stülz, Gesch. v. St. Florian, 258.
264
Urkundenbuch des Landes ob der Enns, 1856 (Google data) CLXXV. , in: Monasterium.net, URL <https://www.monasterium.net/mom/UrkEnns/0624b214-11b3-4f35-9972-0a7ceb12ad42/charter>, accessed 2025-04-18+02:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success