Urkundenbuch des Landes ob der Enns, Nr. CLXXIV. , S. 271
Current repository:
Urkundenbuch des Landes ob der Enns, Nr. CLXXIV. , S. 271


CLXXIV.
In nomine sanete et indiuidue trinitatis. Ego Eberhardus dei gratia babenbergensis ecclesie episcopus notum uolo esse eunetis christi fidelibus tam presentis quam future posteritatis, quod in terra ecclesie nostrç iuxta riuum antesin fecimus concambium cum preposito
262
richerîspergensi Gerhoho ex conlaudatione fidelium nostrorum пiar- chionis Othacheri aduocnti nostri et aliorutn, quos terra eadem bene ficiaria concessione ipso marchione mediante contingebat. Concam- bium uero sic se habet. Riuus nomine Semftinbach longo decursu cum multo fratrum richerispergensium labore deductus est ad clau stran rîcherispergense ita, ut alueus eius per terram prenotatam predicto marchioni a nobis inbeneficiatam transeat non sine aliquanto dampno.
Pro quo sufficienter et plenarie nobis et ecclesie nostre iure concambii recompensando a iam dicto preposito per manum aduocati richerispergensis ecclesie Reginheri suscepimus predium quoddam a wigando datum iuxta eundem riuum in monte rainberc et iuxta uillam nomine munster agrum unum. Ut autem firmum sit et irre- tractabile iam dictum concambium, paginam hanc inde conscriptam et subscriptione proprie manus nostre atque conlaudatione clericorum nostrorum et fidelium quoque laicorum nutu corroboratam sigilli nostri fecimus inpressione signari.
-{- Ego Eberhardus babenbergensis episcopus ll. s. s.
f Ego Vdalricvs prepositus maioris ecclesie S. S.
f Ego Volmarus decanus maioris çcclesiç S S.
-J- Ego liupoldus prepositus saneti stephani subscripsi.
f Ego Cvnradvs custos et prepositus S. Marie subscripsi.
f Ego meginhardus prepositus ueteris capelle S. S.
f Ego hermannus presbiter et canonicus maioris ecclesie S. S.
Monogramma (bene valetc).
Data Babeuberg VIII. Kalendas Octobris Anno ab incarnatione domini M. C, LI? Indictione xiiii.
Original auf Pergament im Archive des Klosters Reichersberg. Das mittelst eines durchgezogenen Lederstreifens rückwärts angehängte Siegel ist abgefallen. — Hund — Gewold, III. 161. — Chron. Reichersb. (edit. Gewold.) 186.
Urkundenbuch des Landes ob der Enns, 1856 (Google data) CLXXIV. , in: Monasterium.net, URL <https://www.monasterium.net/mom/UrkEnns/5d67712e-876f-4ce0-985e-7a6aaef6f709/charter>, accessed 2025-04-18+02:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success