Urkundenbuch des Landes ob der Enns, Nr. CCXXIX. , S. 343
CCXXIX.
von Stein um das Gut Münster.
Heinrieus Dei gratia Rauuarorum et Saxonum Dux Comientui fratrum in Richersperg salutem et dilectionem. De reformatione
334
Prœpositi vestri gratiœ Domini Imperatoris, sicut scitis, ad prœsens nihil agere possumus, quoniam circa ipsum non sumus. Porro de prœdio, quod filius Erchenberti de lapide vobis aufert, hoc statuimus, vt dilectus nepos noster Otto maior Palatinas Comes studiose se in- tromittiit et in bonis vestris iustitiam plenam vobis faciat. Si autem ipse terminare non poterit, secundum quod videbitur conuentui hone- stum et vtile post introitum nostrum ad tos in propria persona liben- ter adueniemus et omnem emendationem, quam desiderat anima vestra, vobis procul dubio exhiben faciemus, Quoniam vos intime diligimus et commoditatem vestram modis, quibus possumus, semper promouere desideramus. Cœterum rogamus vos, quatenus nos in orationibus vestris attentius commendatum habeatis.
Chron. Reichcrsb. ad annum 1167.
c�?xxx.
Circa 1168. — Aufschreibung über die Erwerbung eines Neugereutes und eines Hörigen durch das Kloster Garsten.
Nouerint tam futuri quam presentes, quod Otacher marchio pater istius, qui nunc superest, feria VI in tercia septimana, postquam gla- dium aeecpit, Hadelovgam domino Herrando de Hagenperc et uxori sue domine Hadewige dedit apud luzen in proprietatem ita, ut eam et filios eius daret, quo ipsa peteret. Huius (rei) testes sunt Hartni- dvs, Richerus et fratres eins Helmhardvs, Herrandvs, Gundachar, qui adhuc superest. Postea dominus Adelbertvs, qui tunc temporis apud Idenich archidiaconus fuit, ipsam cuidam nomine walchun in couiugium dedit, seruo scilicet ipsius domini Herrandi et domine Hadewige. Tunc ipse dominus ipsorum et uxor ipsius dedit eis quod- dam nouale in beneficium, quod scilicet idem Herrandvs uxori sue dederat in dotem, quo ipsi Walchun et Hadeloc libere utebantur usque ad illum diem, quo dominus Herrandvs infirmitate preuentus nouissime de domo sua migrans ad admuntensem locum deuenit, ubi et obiit. Ipso quippe sabbato, cum sequenti dominico die palmarum de domo sua egressus est, ipsum beneficium et ultimum filium ipsorum walchun tradidit super altare sanete Marie apud Garsten. Huius testes sunt Reginhart de dolach, Chunradus stirensis, Eberhardvs de Tichenperch et filius eius Chunrat et frater eius Dietmar, Rapo economus marchionisse apud Cruscharen et duo pueri Odalricus
335
filius fratruelis eiusdem Herrandi, Odalricvs filius Hadamari de Egilaren et alii quam plures. Post mortem ipsius domini Herrandi dominus Gerungvs de Strechowe cum idem beneficium uiolenter sibi endicasset, domina Hadewich uxor domini Herrandi dominum archi- episcopum Chunradvm, qui tunc apud Admunti morabatur et abbatem admuntensem rogabat, ut iniuste sibi ablata gratia suareddi iuberent.
Original auf Pergament im Archive zu Garsten. Das an der Urkunde rückwärts angebracht gewesene Siegel ist abgefallen.
Urkundenbuch des Landes ob der Enns, 1856 (Google data) CCXXIX. , in: Monasterium.net, URL </mom/UrkEnns/2a64f8ff-130b-4d1b-8381-a322bf3ff924/charter>, accessed at 2024-11-24+01:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success