useridguestuseridguestuseridguestERRORuseridguestuseridguestuseridguestuseridguestuseridguest
Charter: Urkundenbuch des Landes ob der Enns, 1856 (Google data)  CXXXIX.
Signature:  CXXXIX.

The transcription and metadata of this charter are scanned by a OCR tool and thus may have low quality.

Zoom image:
Add bookmark
Edit charter (old editor)
99999999
1142. Salzburg. — Bischof AUmanu von Trient schenkt nebst anderen Gütern %ur Scclenruhe seines Vaters dem Erzstifte Salzburg den Ort Suben zur Stiftung eines Klosters regulirter Chorherren.
Source Regest: Urkundenbuch des Landes ob der Enns, Nr. CXXXIX. , S. 215
 

ed.
Current repository
Urkundenbuch des Landes ob der Enns, Nr. CXXXIX. , S. 215

    Graphics: 
    x

    CXXXIX.

    Stiftung eines Klosters regulirter Chorherren.

    IN nomine sanctœ et indiuiduœ trinitatis. Altmannus Dei gratia Tridentinus Episcopus. Quoniam pontificalis sedis sublimitatem Do minica disposition»; conscendimus, ecclesias pro posse nostro exaltare siue amplificare summopere curauimus, notum ergo esse volumus tam instantis quam futuri temporis fidelibus, quod ego ob Dominicœ remu- nerationis obtentum inter cœtera donaria, quœ ecclesiœ Saltzburgensi donaui pro remedio animœ meœ et progenitoris mei Adalscalci Co- mitis, cui post mortem hœreditario jure successi, tradidi ad prœfatam ecclesiam locum Subene dictum super ripam Eni fluminis situm jure perpetuo possidendum cum omnibus suis pertinentiis, quœ juste et legaliter habuit et in futuro Iargitione fidelium babiturus est, ad insti- tuendum ibi apostolicam vitam secundum regulam beati Augustini, sicut in eadem principali ecclesia Canonicos in Dei seruitio viuere regulariter vidi tali forma, vt in locum jam dictum Suben nullus Prœ positus imponatur, nisi quem Prœpositus ecclesiœ Saltzburgensis cum Canonicis illius sedis illuc destinauerint et sua auctoritate ad

    206

    conseruandum ibi regularem vitam ordinauerint et prœfecerint, Nec habeant eiusdem loci fratres eligendi potestatem sibi magistrum, nisi quem prœfati Canonici cum Prœposito suo ipsis deputauerint et ad regimen loci miserint. Quo decedente a prœnominata ecclesia humiliter magistrum et rectorem vitœ sibi expetant et datum deuote accipiant et in Domino diligant et obediant Et illo mortuo in reliquum sine contradictione, sicut diximus, pro magistro ad prœtaxatam sedem veniant, vt in omnibus hœc nostra statuta sequentes in Domino cre- scant, ut de eis dicatur : Omnes gemellis fetibus et sterilis non est in eis. Vt autem lue c nostrœ donationis et institutionis confirmatio in prasenti ae in futuro tempore firma consistat, hoc priuilegiüm inde conscriptum sigillo nostro insigniri jussimus. Si qui vero temerarij et Deo rebelles viri prœtaxata bona inuaserint ct ausu nefario nostram institutionem disturbare, immutare presumpserint, auctoritate patris et lîlij et spiritus saneti formidulu.su anathematis vinculo vsque ad condignam satisfactionem conscripti permaneant. Hз?c autem acta sunt prœsente et suseipiente hoc Reucrendo archiepiscopo Courudo et Gebeonc Prœposito astantibus et astipulantibus venerabilibus fra- tribus Vdalrico videlicet Abbate S. Petri, Hugone Preposito Ber- tersgadine, Gerbao Preposito Reichersperge, Gumaro, Babone, Hainrico, Ottone, Lamperto, Liutoldo, Rudberto, Leone et vniuersis eiusdem Saltzburgensis ecclesiœ Canonicis et aliis quam plurimis probis et honestis clericis et laicis subseriptis : Heinrico de Chatse, Meingoto de Sureberg, Adalberone de Dyetmaningeu, Lutoldo de Sirsdorff, Wisunt de Wouegouc, Ottone cognato eius et aliis quam pluribus eiusdem ecclesiœ ministerialibus. Acta sunt h;ec in .V«//:- burg ecclesia Anno ab Incarnatione Domini M. C. XLII. Indictione quinta feliciter. Amen.

    Hund, Metropolis III. 370 (edit. Monac.). — Mon. boie. IV. S73.

     
    x
    There are no annotations available for this image!
    The annotation you selected is not linked to a markup element!
    Related to:
    Content:
    Additional Description:
    A click on the button »Show annotation« displays all annotations on the selected charter image. Afterwards you are able to click on single annotations to display their metadata. A click on »Open Image Editor« opens the paleographical editor of the Image Tool.