Urkundenbuch des Landes ob der Enns, Nr. CCXXVHI. , S. 342
CCXXVHI.
zu Efferding und einen Tauseh seiner Vorfahren mit dem Kloster.
C. In nomine sanete et indiuidue trinitatis abono dei gratia humilis patauiensium electus omnibus ebristi fidelibus salutem in perpetuum. Caritas, que foras mittit timorem et inter deum et proxi- mum generat geminum amorem, nos ammonet et hortatur, pauperes christi ac religiosos uiros honorare et diligere ac iustas atque racio- nabiles peticiones eorum admittere et exaudire. Inde est, quod com- municato consilio fidelium nostrorum preces dilecti ac uenerabilis fratris nostri Gebehardi abbatis de Willeheringen effectui maneipa- uimus et aream, quam Liuppirch et maritus eius Liuphardus beate memorie sepe et maceria circumdatam possederant, de more, quod uulgo in teutonico dicitur Purchreth, Ei et fratribus eiusdem loci ac successoribus abbatibus inbeneficiauimus et prefatam aream ac tria iugera agrorum, que ad ius nostrum et ecclesie nobis commisse per tinent, in manus Rudegeri de Hulzhusen delegauimus hac interposita coniuentia, ut dominus- Gebehardus abbas atque omnes successores sui singulis annis patauiensi episcopo et suis castaldis de prefata
333
area plenariam iusticiam sicut ceteri burigenses in Efridingen per- solnant et in omni querimonia sua ad solum patauiensscm (sic) episcopum et ad suos yconimos super hac causa etconcessione recur- rant nullumquc aduocatum in pretaxatam uillam pro aliqua iusticia obtinenda inducant. Preterea ad noticiam ponimus omnium fidelium tam futurorum quam presencium, quod quoddam concambium legiti- mum secundum estimationem bominum contractum est nostris in tem- poribus in confinio Ebilsperch inter dominum abbatem G. et prede cessors nostros. Sepe iam dictus abbas duo curtilia, unum in Tenigen et alterum in Misgkingen ecclesie nostre ad mensam episcopi per manus Heinrici incliti duels austrie tradidit et aliud dominicale in Ederam- mesperge, quod claustro suo adiacehat, superadditis quinque talentis per eundem ducem H. aduocatum nostrum recepit. Huius rei isti sunt testes conscripti. De clero- Heinrieus prepositus sßneti Floriani, Ulricas prepositus de ardacher, Otto de Riede, Otto archidiaconus et notarius, Jacobus archidiaconus, Diethmarus capellanus, Albero decanus. Ex Iaicis aütem comes Rapoto de ortenberch, Chunradus iunior de Pilstein, Pabo de Slùuz, Diethricus de Paumgartenperge et frater eius Heinrieus, Werigant de Rumentingen, Ernist de Hart heim, Otto et frater eins, Engilbertus de Struben, Poto de Meissin gen, Rudeger de aheimen, Rudeger et frater eins Rorno de Holz- husen, Ogo de Lonstorf, Alrammus de Oftheringen, Tultinch de Ebilsperge castallus (sic), Albertus de Harde, Walchunus de harde, Leuthart, Chunrat de Hage, Leutolt de rotehuclse et alius Leutoldus longus. Ut autem boc factum nostrum semper ratum et inconuulsum permaneat, presentis pagine scripto roboramus atque inpressione sigilli nostri confirmamus. Hee acta sunt anno ab incarnatione domini nostri iesu christi Millesimo Centesimo sexagesimo septimo, Indi- ctione XIII. (sic) Pridie idus Juin. Data eadem die apud Ebilsperch.
Original ¡щГ Pergament mit aufgedrücktem Siegel. das aber abgefallen, im Archive des Kl. Withering. — Stülz, Gesch. v. Withering. 482.
Urkundenbuch des Landes ob der Enns, 1856 (Google data) CCXXVHI. , in: Monasterium.net, URL </mom/UrkEnns/42f3698a-ad3b-4473-911c-d0999dd8ee4a/charter>, accessed at 2024-11-24+01:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success