Urkundenbuch des Landes ob der Enns, Nr. CCXI. , S. 321
CCXI.
Eberhardus dei gratia Salzburgensis ecclesie archiepiscopus dilecto fratri Gerhoho Richerisbergensi preposito. Eiusque fratribus jn perpetuum. Dispensatio nobis, vt apostolus ait, credita est, vnde in conmisso fideles non solum in spiritualibus uerum etiam in tempo- ralibus iiih'li dispensatione uti volumus. Itaque fratres karissimi vobis vestrisque successoribus in posterum, quecunque a beate memoriç chvnrado archiepiscopo uestris usibus donata sunt, nos rata uobis et illibata esse uolumus. Quo circa donationem patelle, quam idem pre decessor noster vobis in halla fecit, non solum ratam esse uolumus et firmam, uerum etiam ampliamus addendo nobis eiusdem patelle decimationem, que pridem ad abbatiam beati Petri pertinens inde per legitimum concambium in nostram potestatem redacta collaudatione fratrvm nostrorum elericorum et fidelium laicorum ministerialium nostra uobis donatione obuenit. Ut ergo firma sit hec nostre largitatis dispensatio, paginam hanc inde conscriptam nostra subscriptione atque sigilli nostri inpressione iirmamus.
312
f Ego Eberhardu�? dei gratia Salzburgensis archiepisco- pus S. S.
-J- Ego Heinricn s abbas sancti Petri S. S.
(Monogramma: Bene valete.)
Original auf Pergament, im Archive des Kl. Reichersberg. Das an einem durchgezogenen Riemen rückwärts befestigt gewesene Siegel abgefallen. — Hund—Gewold, III. 166. — Chron. Reichersb. 205.
eexu.
1161. — Gebhart, Abbt von Withering, erwirbt tauschweise das Gut Kogel
gegen einen Hof und eine Mühle zu Siggenfurt, so wie auch ein anderes
Gut von Wernhart von Traun.
C. In nomine sanete et indiuidue trinitatis eiusdemque insepara- bilis unitatis ego Gebehard abbas II. in Wilheringen. Cum per diui- nam prouidentiam ad hoc positi sumus, ut locum conmissum nobis tarn in temporalibus quam in spiritualibus pro posse nostro ad omni potent is dei eultum et bonorem promoueamus, dedimus operam coope rante gratia ipsius, qui de minimis magna facit, ut offitium nobis in maxima paupertate iniunetum non negligeremus, Allodia pro tenuitate nostra conparauimus, conparata sine donata quedam Coumadins nobis conmutauimus-, ut de conparatis nobis prouenirent necessaria et de conmodius locatis pociora. Inter que allodium quoddam delegauit nobis quidam de familia fundatprum loci nostri Odalrici et Colouis nomine Otagger de Sulzloch, cuius allodii uoeabulum est Cogel, cum omni iusticia sua in siluis, pratis, paseuis, uiis et inuiis et uniuersis conmoditatibus svis, cui nos concambium dedimus curiam unam et molendinum, que sita sunt in loco, qui uocatur Siggenvvrt. Hec lit- teris iccirco mandauimus, ut posteri norint, unde prefatum predium ecclesie nostre peruenerit nullique Iiceat de sanctuario tollere, quod rebus sanctuarii conparatum constat sanctuario prouenisse. Huius rei testes sunt Liberi, Gebehart de iugelbach, Heinrich de Scovvenburg, Adelram filiust adelrammi dc Cambe, Friderich de Novar, Weren- hart de brabach, Werenhart de Kirecheim, Wernhart de Ovva, Mi nisteriales, Odelrich de Michelenbach, Otto de Nordelenbach, Arno de Zivviselberg, Hetivvig de buhele, Werenhart de Vverde, Odelrich de brunne, durenhart de lengenbach, Evbo de Taueresheim.
Item non minus recolat pia recordatio fratrum» qualiter Wernhart de Trvna homo de familia fundatorum loci huius Vdalrici et colonis
313
delegauit predium quoddaiu per manus Adelrununi libere eonditionis uiri de oftheringen ad altare beate Marie in Wilheringen cum omni
Histicia sua in siluis, in pratis, in pascuis, uiis et inuiis, sicuti -
tuntur conciues in uilla prefata, ea conditione interiecta, ut ipse pre- ' dictum predium, quamdiu uiuat, cum omni integritate iuris sui pos- sideat ac deinceps dominio ecclesie, cui collatum est, deueniat. Et sciendum, quod ad nullum heredum suorum aliquo modo pertinuit eo, quod excepit de aliis possessionis suis oblaturus hoc deo pro peccatis suis. Postea uero conplacuit ëi, ut suum uitale pactum ecclesie conferret et ei X solidos ecclesia per singulos annos in festo beati Georgii solueret, nisi forte inspirauerit ei deus, ut hune ipsum censumpro salute anime sue fratribus remittat et ipsum allodium sine omni contradictione libere et absolute deinceps ecclesia possideat. Verum ne ingrati eiusdem ecclesie confratres his eius benefitiis exi sterent, locum sepulture ei in gremio eiusdem ecclesie dederunt, quod ipse magnis precibus ab eis obtinere curauit. Anno domini M. С LX. I. Indictione VIIII, acta sunt bec sub his testibus. Bernhart de Trvna et frat er eius Ernost, Adelram de oftheringen et filius eius Adelram, hii libere eonditionis uiri. Ministeriales Sigehardus de rotalae, Marquard de Werde, Lutoldus longus, Lûtoldus parvus, Cunràdus de mulbach. (Auf der Rückseitc) Cunradus kelech cogno- minc Adelbero, Gvernhardus de kvrecheim, Vvernhardus de Trvna, Vdelrich de kyriestetin, Goteschalcus, Gerloch, Irmhart, Ysenrich, Kadelhoch, Gerolt, Otger, Mcgenhart, Gozbracht, Vvolfgang, Bil- grim, Adelbracht.
Original auf Pergament mit aufgedrucktem Siegel, im Archive des Klosters Wilhering. — Stülz, Gesch. v. Wilhering. 478.
Urkundenbuch des Landes ob der Enns, 1856 (Google data) CCXI. , in: Monasterium.net, URL </mom/UrkEnns/683033ed-2c37-4b9c-bf98-6712e3d5e2df/charter>, accessed at 2024-11-24+01:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success