Urkundenbuch des Landes ob der Enns, Nr. CCIX. , S. 319
CCIX.
Eberhardus dei gratia Salzpurgensis ecclesie archiepiscopus Eberhardo Venerabili babenbergensis ecclesie antistiti Deuotas ora- tiones cum fraterne dilectionis obsequio. Causam semel decisam resuscitari non convenit maxime inter ecclesiasticas personas, prout nouit prudentia uestra. Fuit autem quedam contencio inter ecclesiam Salzpurgensem et babenbergensem de tertia parte decimarum quo- rundam noualium in monte, qui dicitur Grivinberg, que hoc modo, sicut nostis, decisa est, ut nos conpetenti reconpensatione accepta ipsas decimas noualium iam cultorum et adhuc excolendorum in pre- dicta uidelicet uillicatione per nostram concessionem et confirmatio- nem possideret ecclesia babenbergensis in perpetuum (sic). Quod ita factum est, Nam et nos ex parte uestra et fratrum Richerispergen- sium conpetentem reconpensationem uidelicet hobam unam in Ensital et piscationem quandam in uilla, que dicitur Crowat, aeecpimus et ecclesiç babenbergensi predietas decimas firmauimus domini episcopi Gurcensis et aliorum ecclesiç nostre fidelium annuente consilio et assensu. Nunc vero id ipsum firmantes presenti scripto sigilli nostri inpressione roborato rogamus, ut fratres nostros Richerspergensis ecclesie canonicos, quorum causa contractum hoc fecimus, de cetero non inquietetis aut ab aliquo uestrorum sinatis inquietari, quasi de
310
negocio isto iiclhuc pendulo, cum et nos possideatis decimas prenotatas et nos habcamus reconpensationem taxatam. Ne autem posthac in duhium reuocetur, quod rationabiliter cum assensu et collaudationc relatorum ecclesie nostre actum est, presens pagina sit in testimonium et testamentum firmissimum.
Data Salzpurge iiii. Idus iulii anno dominice incarnationis M. С LXI. indictione VIIII. Regnante imperatorc Friderico.
Original auf Pergament mit Siegel, im Archive des Kl. Reichersberg.— Hund—Gewold, HI. 165. — Chron. Reichersb. 203.
ccx.
1161. 6. September. Schloss Strassburg. — Eherhart I., Erzbischof von Salz burg, bestimmt genauer die südliche Gräme des dem Kloster Reichersberg vom Bischofe Chunral verliehenen Zehentes in den Pfarren Puten und
Bramberg.
In nomine sanete et indiuidue trinitatis Eberhardus dei gracia iuuauensis archiepiscopus. Predecessorum statuta iusta et rationa- bilia successores debent inuiolabiliter custodire maxime, ubi condu- eunt ad augmentum religionis et sustamentum (sic) deo seruientium. Ea propter nos considerata bcate memorie predecessoris nostri Chun- radi archiepiscopi largitione in decimis duarum parrochfarum puii- nensis et brambergensis atque noualium uicinorum partim cultorum partim excolendorum in usum cenobii richerspergenxis concessionem ipsius ratam habemus et in perpetuum ratam uolumus et decernimus habendam. Sed quia in eiusdem predecessoris nostri priuilegio ter- mini australes huius donationis ambiguo nomine montis Hartberch sunt prefixi et exinde fuit occasio contentionis inter collectores deci- marum nobis et predicto cenobio pertinentium, certiorem prefigimus terminum, uidelicet fluui&m pincah usque ad cuius ripam noualia in silua putinensi ad presens culta et in posterum eolenda excepta cano nica portione plebanorum in decimis fructuum terre atque animalium proueniunt in vsus fratrum regulariter conversantium in prefato cenobio. Quecumque autem secularis aut spiritualis persona, quod a beate memorie predicto antecessore nostro pie ordinatum et a nobis nichilominus pie ad cultum pictatis roboratum est, aliquo modo in irritum duxerit atque in hoc prefatum cenobium temere perturbaucrit et secundo ac tercio commonita non resipuerit, iram dei sentiat in interritum carnis, ut spiritus saluetur per ueram penitentiam, sine
311
qua, si morietur, in ultimo examine reddet rationem coram summo iudice. De salubri sane dispositione nostra presens pagina conscripta et sigillo nostro inpressa data est in castro Strazburch anno domi- nice iucarnationis MCLXI. Indictione VIIlI. VIII. idus septembris. Iluius rei testes ac conlaudatores sunt, quorum nomina subnotauimus : Romanas Gurcensis Episcopus, Hugo prepositus maioris ecclesie, Gotfridus abbas admontensis, Romauus gurcensis prepositus, Hecil abbas osciacensis, Pilgrimus abbas s. Pauli, Wernherus prepositus secowensis, Chuno prepositus subnensis, Magister adalbertus de houen, Hademarus archipresbyter frisacensis plebanus, Engelram- mus de sancta Maria archidiaconus Zol, Otakker archipresbyter de viscach et capitulum frisad habitum, in cuius audientia causa hec fuit proposita, quo ctiam annuente per consilium rationabiliter acta est predicti cenobii preposito Gerhoho eligente pocius consilium quam ivdicium.
Aus einem Copialbuche sec. XII. im Archive des KI.,Reichersberg. — Chron. Reicherst), ad 1161. — Mon. boic. III. 475.
Urkundenbuch des Landes ob der Enns, 1856 (Google data) CCIX. , in: Monasterium.net, URL </mom/UrkEnns/793c5dcb-d402-4fc7-9afd-da6f1c8f4580/charter>, accessed at 2024-11-24+01:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success