Urkundenbuch des Landes ob der Enns, Nr. III. , S. 15
III.
Karolus Dei gratia Rex Francorum et Langobardorum et Patritius Romanorum. Si petitionibus Sacerdotum vel servorum Dei, in quo nostris auribus fuerint prolatœ, libenter obaudimus et eas in Dei nomine ad effectum perducimus, regiam consuetudinem exercemus et hoc nobis ad mercedem vel stabilitatem regni nostri pertinere con- fidimus. Igitur notum sit omnibus fidelibus nostris prœsentibus et futuris, qualiter vir venerabilis Fater Abbas clementiœ regni nostri suggessit eo, quod Thassilo dudum Waioariorum dux Monasterium in bonore Sancti Salvatoris infra Waldam nostram in loco, qui dicitur Chremisa, in pago nuncupate Traungœv novo opere construere fecisset atque per chartulam donationis loca aliqua ad ipsum sanctum locum concessisset in supradicto pago vel infra memoratam Waldam, id est Sulzpach et Syppach, Liubilinpach et quidquid inter duo flu mina, quœ vocantur Ipfœ, esse cernitur nec non decaniam unam de illis Sclavis, super quos fuerunt actores. Taliub et Sparuna, nec non secus fluvium, qui dieitur Todicha, triginta Sclavos et territorium, sicut ad supradictam decaniam pertinet, veluti Physso conjuravit et Arno Episcopus seu Fater Abbas simul cum Hleodro Comite et Chuniberto judice circujerunt. Insuper etiam terram illam ad Todi- cham et Sirnicham, quam ilIí Slavi sine licentia Thassilonis ducis stirpaverunt. Similiter et in alio loco, qui dicitur Eporestal, terram illam, quœ simili modo absque licentia Thassilonis fuit stirpata, quam circujerunt ejus missi Saluhho et Wanilo et Gaerbertus. Homines tamen in ipso Eporestal supra ipsam terram commanentes, si voluerint jam fatam terram teuere ad serviendum commemoratœ casœ Dei tene- ant, si vero voluerint, liberi discedant. Dedit etiam ad Petenpach de illa fontana usque ad lluvium, qui dicitur Albina, sicut ipse Thassilo consigna vit, et inde usque ad Alpes, ubi eis pasturam concesserat; similiter et villam nuncupatam Alinchofa cum integritate una cum appendicijs vel adjacentijs suis et ad Alburch capellam in honore Sancti Martini constructam cum rebus illuc pertinentibus et ad Sulz- pach aliam Ecclesiam cum omnibus ad eam pertinentibus et ad Nord- filusa tertiam Ecclesiam cum rebus ad eam pertinentibus in Tonahgaœ, In suprascripto vero pago Drungaœ in loco, qui nuncupatur Aschaha,
6
vineas duas cum viniatoribus duobus ct in alio loco, qui dicitur Rao- tola, vineas tres cum tribus viniatoribus nec non piscatores duos et insuper alios homines duos, qui apes provident, et fabros sex. Hœc omnia suprascripta asserit se prœfatus Fater Abbas ad partem ante- dicti Monasterij quieto ordine tenerc eí possidere. Sed quia jam prœ- dicti Thassilonis traditio firma et stabilis minime poterat permancre, ideirco petijt a Serenifate nostra, ut denuo in nostra elecmosyna per nostram auctoritatem plenius hoc circa ipsum Sanctum locum cedere atque confirmare deberemus, sicuti et fecimus. Piœcipientes ergo jubemus, ut inspecta ipsa traditioue Tassilonis, sicut per cam declaratur, ita deinceps valeat sœpedictus Fater Abbas suique sucecs- sores, qui fuerint Rectores ipsius Monasterij Sancti Salvatoris, per hoc nostra; Serenitatis piœceptum atque confirmationis donum cum omni integritate absque ullius impedimento quieto tramite teuere et possidere, quatenus nostris sive futuris temporibus pro mercedis nostrœ augmento ad ipsam casam Dei perenniter proficiant in aug ments. Et ut hœc auetoritas firmior habeatur vel per tempora Christo propitio melius conservelur, manu propria subter firmavimus et de annulo nostro sigillari jussimus.
Signum Karoli gloriosissimi Regis (Monogramme).
Data HI? Non. Januarij Indictione XIV? Anno XXIII? regni Domini Karoli Serenissimi Regis. Actum Wnrmatiœ in Dei nomine feliciter. Amen.
Rcttenpachcr. Anna!.cremifan.,28. - Bouquet, ItccueM des histor. V. 'Sj.— Urkundenbuch von Kroinsinönsler 15. Nr. 2. ex Cod. sec. XI —- XII und Cod. Fridericiano sec. XIII — XIV.
Urkundenbuch des Landes ob der Enns, 1856 (Google data) III. , in: Monasterium.net, URL </mom/UrkEnns/b9ded194-eed7-4e63-9e98-dc225ed1815a/charter>, accessed at 2024-11-24+01:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success