Urkundenbuch des Landes ob der Enns, Nr. CCXL. , S. 359
Current repository:
Urkundenbuch des Landes ob der Enns, Nr. CCXL. , S. 359


CCXL.
von Seite einiger seiner Ministerialen.
In nomine sanete et individue Trínitatis. Heinricus Dei Gratia Bawarie et Saxonie Dux. Quoniam, sicut humane reposuit fidei ratio, regum ac ducum, parentum atque predecessorum nostrorum debitam memoriam agimus, bona eorum exempla debemus in opere imitan, quoniam in mente recolimus, ut nobis eadem a Deo eternorum vide licet pro temporalibus maneat repromissio, quoniam eadem ad bene agendum et ad loca Sancta ditandum provocat intentio. Consequens enim est, ut ipse precipue in servis suis a nobis honoretur, per quem nobis honor et virtus pro ceteris mortalibus amplior exhibetur. Uni- versitati igitur Christianitatis presenti pagina notificamus, quod loco Ranshoven, quem ad regnum pertinentem nostrorumque parentum donationibus institutum nos quoque sublimare cupimus, predicto in- quam loco predia nostrorum ministerialium Legmos et Rotenpach nomiuata ipsis potestativa manu tradentibus et nos confirmamus no- stroque Sigillo communiri mandavimus. Acta sunt hec anno ab Incar- natione Domini MCLXXIV. Indict. VII. XII. KaI. Octobris. Et huius rei testes sunt infra denotati : Ipse Dominus Dux Bawarie et Saxo- nie Heinricus, Comes Sigefridus de Peilstein, Comites Sigehardus, Heinricus de Schalach, Heinricus de Stauph, Babo de Eringen, Wernhardus de Horbach Liberi, Warmundus de Nusbach, Albertus de Hutta, Fridericus et Chunradus de Praunawe, Adelhardus de Hutta, Albertus de Sattelbogen, Heinricus de Berbichingen mini steriales regni. Regnante invictissimo Imperatore Friderico.
Mon. boie. III. 324.
3S0
Urkundenbuch des Landes ob der Enns, 1856 (Google data) CCXL. , in: Monasterium.net, URL <https://www.monasterium.net/mom/UrkEnns/867dd12e-d8ef-46ac-9537-ad828b9d96d3/charter>, accessed 2025-04-18+02:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success