Urkundenbuch des Landes ob der Enns, Nr. CLXI. , S. 251
Urkundenbuch des Landes ob der Enns, Nr. CLXI. , S. 251


CLXI.
Reginbertn s caelesti gratia patauiensis episcopus aecclesiae suae cbristique fidelibus salutem perpetuam. Quemadmodum uolumus in dei omnipotentis nomine priuilegium istud inditae (sic) actionis in deficientem memoriam continere, ita et fiducialiter speramus, quod posteri.s pro eterna saluatione aliquid misericordiae opus ualeat per- suadere, quia bonorum inspectis exemplaribus ex multis ad plura et de bonis ad meliora feliciter crescit effectus. Uir igitur quidam nobi- liter ingenuus de Scalchheymeu nomine Pilgrinus christo militare cupiens armis renuntiauit et de bonis suis ab omni contradictione liberis Hospitale quoddam in Vechelaprovke peregrinis et pauperibus iniciatum preparauit Et quum asilum illud cum suis pertineneiis et aecclesiam ibidem in venerationem beati Egeydii construetam, omnia in massam bonorum saneti Stephani protbomartyris in Patauia, ubi et corporaliter iacet sanetus Ualentinus, perenni iure uir ille tradiderat, nos etiam spe retribucionis aeternae uoluntatem suam et opus bonum studentes simile aliquid faciendo comprobare, dignum duximus fide- lium nostrorum consilio in augmçntum refectionis paupérum bospitali predicto quippiam de aecelesiasticis rebus erogare. Parrocbiam igitur ibi proximam, quae est Scovendorf, cum utilitatibus in ea suseipien- ä*s illuc pertiuere constituimus excepta dumtaxat episcopali iusticia annuatim persoluenda, nisi forsitan et illam quandoque vel ego uel episcopus meus successor ad incrementationem (sie) eiusdem elemo- sine remiserit. Placuit etiam propter predicti Pilgrimi religiosam deuotionem, quae in laico maior esse non potuit, ut ipse, quoadusque
Urkundenbuch dps Landes ob d. Enns. 1(,
242
uiueret, de omnibus vel a nobis vel a ceteris vel denique a se ipso eidem hospitali collatis potestatiuam habere Ordinationen! et post eum quicunque sub cognitione tantum Patauiensis episcopi plebanus ibi fidelis et circa pauperes deuote studiosus possit haberi, tam in aeccle- sia quam et in hospitali suscipiat amministrationem.
Postremo ne pauperes illi indefensi bonorum suorum flerent dispendium, dominum Hartwicum Hagowenensem deuotum eis et fidelem fecimus aduocatum. Quicumque igitur his christi minimis beneficium et consolationem prestiterit, illum oratione omnium fidelium ad salutem in die uisitationis sue sine fine uidendum promereatur, quem honorauit*).
Testes affuerunt, ex capellanis quidem domini episcopi: Diet- marus S. Floriani prepositus, Ovdalricus aquileiensis, Ovdalricus de Zewentendorf, Almarus, Hugo, Heinricus, Hugo.
Ex nobilibus Fridericus comes de Pilesteine, Hartovwicus de Hagenoue, Pabo de Zovllingen, Diethricus de Pomhgarten, Engel- scallus de aterseo, Chovnradus de franconia. Ex ministerialibus episcopi Porno de Holzhovsen cum utroque filio suo Rovdegero et Pornone, Ovdalricus de Struben, Hartmovth pincerna, Sigeboto dapifer, Ovdalricus de Holzhovsen, Megenhart de Linze.
Acta sunt hec in cremesmonasterio in die S. Stephani protbo- martyris post natalem christi anno incarnationis domini millesimo CXLVIII. Anno autem ordinationis episcopi VIIlI. Amen.
Original mit Siegel im Archive des Kl. St. Florian. — Stiilz, Gescb. von St. Florian 18. 249.
Urkundenbuch des Landes ob der Enns, 1856 (Google data) CLXI. , in: Monasterium.net, URL <https://www.monasterium.net/mom/UrkEnns/c7a1a140-0866-4540-8aeb-a9dd87be5e0b/charter>, accessed 2025-04-14+02:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success