Urkundenbuch des Landes ob der Enns, Nr. XCI. , S. 137
XCI.
С In nomine sanete et indiuidue trinitatis heinricus diuina fa- uente clementia romanorum quintus rex. Credimus a deo uitam long- euam, salutem atque uictoriam regibus dari in hoc seculo et parari uite perpetue felicitatem in futuro, si ecclesias nomini eius edificatas coluerint easque tam propriis diuiciis quam alienis a christianis deuote collatis regia confirmatione ditauerint atque defenderint. Quod nos in quantum dei nobis auxiliante gratia poterimus desiderantes obseruare, rogamus eum, ut nostre deuotioni prestet pius suffragium et effectum.
128
Sciant igitur omnes christi nostrique fideles tam futuri quam presen tes, quod nos causa dei pro regni nostri stabilitate et anime nostre nostrorumque parentum salute interueniente Frederico uenerabili coloniensium archiepiscopo et uenerabilibus episcopis rogantibus ac consulentibus Odolrico patauiensi, Burchardo Monasteriensi, Hart- uico Radisbonnensi nec non Alberto nostro dilecto cancellario, Vuel- fone duce bauuarie et comitibus idem postulantibus Herimanno Saxonie, Beringario de Sulcebac, Godefrido de caloen et aliis quam plurimis nostris fidelibus Christiane petitioni Epponis hylariter assen- sum prëbuimus, Qui divinitus inspiratus sihi deum heredum constituit et omnia sua allodia tam hereditaria quam suo labore iuste conquisita ad deo seruiendum contulit cum ecclesia, quam ipsemet propriis bonis edificauit in honore sanete Marie sancto Floriano in loco, qui Floriani domus appellatur. Nos autem eiusdem deuoto rogatu et licentia eadem allodia inter Bosenbac et Ebresbac usque ad terminos boemie et pre- dium, quod dicitur cella ad movhile, eidem supradicte çcclesie per banc preceptalem paginam regia consuetudine habenda perpetuo cum omnibus eorum pertinentiis concessimus atque firmauimus. — Vide licet familiis utriusque sexus, terris cultis et incultis, areis, prediis, uinetis, pratis, riuis, pascuis, siluis, uenationibus, aquis aquarumque decursibus, molendinis, piscationibus, exitibus atque reditibus, placi- tis, districtionibus, uiis et inuiis et omni utilitate, que inde iuste poterit extorquen omni tempore. Concessimus etiam, ut ibidem deo pro tempore seruientes habeant liberam potestatem hec bona dandi, uendendi, comutandi (sic), precariandi et quidquid libuerit faciendi, concorditer tantum ad utilitatem çcclesie. Et ne qua dubitatio de terminis horum allodiorum oriatur, manifestum sit, quod eorum con tinuatio sine interruptione iacet a capite Ebresbac usque ad fines Boemie. Hec siquidem et alia bona, que iam dicta ecclesia uel obla- tione liberorum hominum uel collatione uel alio modo quolibet iuste adquisiuit uel adquisitura est, sub tutela nostre defensionis suscepimus rogantes, ut ab omnibus causa dei, Sanete Marie, Sancti Floriani et nostri conseruentur, et precipientes sub pena nostri banni, ne ab aliquo arte qualibet uel presumptione uastentur uel inuadantur, sed in tranquilla pace permaneant, quamdiu mundus stabit. Rogamus quoque, ut reges nostri successores causa dei dignam uindictam exerceant super corruptores huius rei, si forte contigerit, quod diuina prouidentia prouideat. Vt autem hoc credibile sit et ab omnibus
129
obseruetur, haue paginam inde scriptam manu propria corroboratam reuerenda inpressione nostri sigilli insigniri iussimus.
Signum domni heinrici (Monogramma) romanorum regis in- uictissimi.
Albertus cancellarius uice rotardi maguntini archiepiscopi et archicancellarii recognouit. Data IL Non. Nouemb. Indiction. I. Anno dominice incarnationis Millesime. СVIIlI. Regnante Heinrico V. rege Romanorum anno III. ordinationis eius VillI. Actum est iuxtapatauiam in christi nomine feliciter, cum de vngaria rediremus.
Original auf Pergament mit aufgedrucktem Siegel im Archive des Klosters St. Florian. Das Monogramm wie im Chronico Gottwic. mit dem Vollziehungs striche; — Hormayr, Wien I. II. S. XVII.
Urkundenbuch des Landes ob der Enns, 1856 (Google data) XCI. , in: Monasterium.net, URL </mom/UrkEnns/de544405-c40d-4fe4-acd5-f0bc74a6e90c/charter>, accessed at 2024-11-24+01:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success