useridguestuseridguestuseridguestERRORuseridguestuseridguestuseridguestuseridguestuseridguest
Charter: Schlesische Urkunden zur Geschichte des Gewerberechts, ed. Korn, 1867 (Google data)  I.
Signature:  I.

The transcription and metadata of this charter are scanned by a OCR tool and thus may have low quality.

Add bookmark
Edit charter (old editor)
Zoom image:
99999999
I. Herzog Heinrich IV. von Schlesien verleiht der Stadt Breslau verschiedene Rechte unter andern auch die Innung. Breslau, den 28. September 1273. Original im breslaner Stadtarchiv A. 31. I n nomine domini amen. Nos Heuricus, dei gracia dux Slesie, notum esse volumus vniuersis tam presentibus quam futuris, quod habita consideracioue debita ad ciuitatem nostram Wratislauiensem intuentes eam multis commodis deficere placuit nobis accedente baronum nostrorum consilio ad releuacionem eorum intendere ope et opere, consilio et fauore. De mera.igitur liberalitate nostra concessimus liberaliter ciuibus ciuitatis eiusdem, quod edifiuent triginta duos bankos, in quibus panes vendentur. 2. Item et bankos ad vendendum calcios, quotquot poterunt, pro commodo et ad commodum ciuitatis. 3. Item officium, quo vasa de curribus ad alia loca trahuntur, quod „scrodambacth" wlgariter appellatur; ita tamen, quod omnia et singula vasa ad castrum et ad curiam no stra m pertinencia ducent gratis, quocienscunque necesse fuerit, et reducent. 4. Item et libram, qua plumbum libratur, eisdem duximus concedendam. 5. Preterea indulsimus ipsis ciuibus, vt sine nostro et aliorum dampno, vbicunque in ipsa ciuitate poterunt, edificare valeant, quod in censu ad marcam seu ad plus aut mi nus ascendat. 6. Item concessimus prenotatis ciuibus, ut id habeant, quod „inonghe" vulgariter appellatur, sed non carius quam pro tribus fertonibus vendi debet, quorum vnus ferto cedet ad vtilitatem hominum illius artificii, cuius emptor existit, et alii duo fertones vna cum Om nibus et singulis prouentibus supradictis conuertentur ad constructionem poncium et viarum iuxta et extra muros ciuitatis eiusdem ac ad alias necessitates quascunque, secundum quod magis expediet ciuitati. 7. Volumus eciam, ut incole in districtu ciuitatis eiusdem siti hereditatem habentes in theolonio, exactione solueuda tali libertate fruantur, prout ceteri ciues iufra muros ibidem dinoscuntur habere. 1* 8. Item omnia et singula iura, que ipsi ciues tempore magne recordacionis domini Ilen- rici, illustris ducis Slesie, carissimi patris nostri, habuerunt, eis duximus concedenda, que perpetuo inuiolabiliter rata haberi volumus atque firma. 9. Item de bankis, in quibus panes vendentur, de nostra speciali graoia ciuitati collatis et quibusdam ciuibus de nostro beneplacito et fauore singulariter hereditarie assignatis et commissis, ut ciuitas exinde statutum censum habere valeat annualem; si iidem ciues racione structure edificiorum aliquid superlucrari poterunt, ipsis bene concedimns et fauemus. Et iidem cuies et incole premissa iuxtra tenorem singulorum articulorum predictorum perpetuo libera possidebunt presencium testimonio litterarum. Actum et datum Wratislauie presentibus comite Janussio de Michalow, comite Thimone de Wesenbergh, comite Jo hanne Serucha, comite Razlao, comite Nenkero, Euerardo et Symone fratribus, nostris mi- litibus, domino Petro prothonotario, preposito Soliensi') et quam pluribus aliis fide dignis IUI. kalendas Octobris anno domiui m° cc° lxx III° per manum magistri Aruoldi, scolastici Lubucencis, curie nostre notarii. An roten und gelben seidenen Fäden hängt das Fusssiegel des Herzogs mit der Umschrift in gothischen Majuskeln: S. HENRICI IUI. DEI GRA DVCIS SLESIE.
Source Regest: 
Schlesische Urkunden zur Geschichte des Gewerberechts insbesondere des Innungswesens aus der Zeit vor 1440, Nr. I. , S. 51
 

ed.
Current repository
Schlesische Urkunden zur Geschichte des Gewerberechts insbesondere des Innungswesens aus der Zeit vor 1440, Nr. I. , S. 51

    Graphics: 
    x
    There are no annotations available for this image!
    The annotation you selected is not linked to a markup element!
    Related to:
    Content:
    Additional Description:
    A click on the button »Show annotation« displays all annotations on the selected charter image. Afterwards you are able to click on single annotations to display their metadata. A click on »Open Image Editor« opens the paleographical editor of the Image Tool.