Geschichte und Urkunden der Familie von Kardorff, Nr. Nr. VII. , S. 302
Geschichte und Urkunden der Familie von Kardorff, Nr. Nr. VII. , S. 302
s. d.
Albertus dei gratia Magnopolcnsis, Stargardensis et Roz- stok terrarura dominus, vniuersis et singulis, ad quorum no- eionem praeseucia peruenerint, quouismodo volumus esse no- tum, protestantes nichilominus liquido per presentes, quod nos de nostrurum fidelium consilio, heredumque noslrorum ac om- nium, quorum interest vel poterit interesse, beneplacito et con- sensu, honorabiü viro domino Thiderieo Gotghemaken, decano ecclesie Butzowensis et suis veris heredibus dedimus et da- mus, contulimus et presentibus conferimus proprietatem liber- tatis perpetue super viginti quatuor marcarum reddilibus de- nariorum monete sclauicalium ex quatuor et dimidio mansis liberis in villa Clotzyn, sub colonis infrascriptis pronunc sitis, videlicet sub Hinrieo Wolterstorp duo mansi, de quibus quin- que mareas lubicenses, sex modios auene, quatuor pullos, sub Hermanno Moltekow vnus mansus, de quo duas mareas lubi censes, tres modios auene, sub Thiderico Peyth alterdimidus mansus. de quibus quatuor mareas lubicenses minus quatuor solidis, tres modios auene et duos pullos, sub Petro Scroder vna Kota, de qua octo solidos lubicenses et sedeeim pullos dabunt annuatim, cum proprietate vnius aree ibidem situate. Quosquidem redditus dictus dominus decanus a Nicoiao et Hermanno ipsius filio dictis Kerckdorp, armigeris, iusto empeionis tytulo comparauit, qui ipsos coram nobis pro se suisque heredibus et specialüer de consensu et voluntate vxoris prefati Hermanni, que omni iure, quod ipsi ra- cione dotis seu dotalicii competit seu competere poterit in premissis, sponte et expresse renunciauit, ad vsus praelibati domini deeani et suorum heredum resignarunt; damus etiam et conferimus memorato domino decano et suis heredibus iu dicium sexaginta solidorum et infra deorsum super redditibus praelibatis, ita quod nee Ipse, nee sui heredes nobis aut no- slris heredibus seu successoribus de sepediclis redditibus et ju-
285
dicio ad aliqua seruicia leuia vel enormia teneantur, sed eis- dem perfrui debent et poterunt cum judicio, iure, commodo, vtilitate et modo vere proprietatis temporibus perpetuis dura- turis. Possunt insuper pretacti decanus et sui heredes cum proprietate et conditionibus suprascriptis antedictos redditus vendere, obligare, ecclesie, vicarie vel aliis piis vsibus eccle- siasticis et mundanis applicare seu alias distrahere secundum ipsorum libitum voluntatis, quandocunque et vbicunque eis vi- debitur expedire. Vt autem premissa omuia et singula firma et inconyulsa perpetue perseucrent, presentem litteram in fir- miorem euidentiam fecimus nostri maioris sigilli appensione communiri.
Nach dem Conecpt auf Pergament im grossherz. meklenb. Gch. und Hanpt-Arehire zu Schwerin.
Urkunden der Familie von Kardorff, ed. Masch, 1850 (Google data) Nr. VII. , in: Monasterium.net, URL </mom/UrkVonKardorff/fd47985d-6706-4689-bae7-f0c3001a51a6/charter>, accessed at 2024-12-22+01:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success