Urkunden und Forschungen zur Geschichte des Geschlechts Behr, Nr. 180., S. 495
Urkunden und Forschungen zur Geschichte des Geschlechts Behr, Nr. 180., S. 495
In nomine sánete et indiuidue trinitatis, Amen. Wizslaus, dei gracia Ruyanorum princeps, omnibus presencia visuris salutem in domino sempiternam. Notum faeimus presentibus et futuris, quod nos malura deliberatione prehabita ad instanciara consulum et oldermannorum in Stralessundis donauimus et libere contulimus nostre ciuitati iam diele, quam sincere diligimus, integralem proprietatem omnium bonorum in villa Voghedehaghen, ab illa parte aque decurrentis in eadem villa, sicut nos ipsam hactenus habuimus, omni parte, in omnibus altinenciis, in agris, cultis et incultis. lignis, pratis, paseuis, paludibus, aquis et aquarum decursibus, nec per nos aut per noslros legítimos heredes denuo mensurandis, cum omni ciuitatensi iudicio, maiore et minore, in omnium dictorum terminorum locis vbicumque situatis perpetuo libere possidendam. Et ne de hac donacione alicui in posterum dubiuiu generetur et ne eadem donacio a nostris successoribus infringatur, scribi feeimus presens scriptum sigilli nostri munimine roboratum. Huius tei testes sunt: Hinricus de Dechowe, Sifridus de Plone, Conradus et Johannes Dotenberch, Rickoldus de Smachteshaghen, ïftcïtO Ißttt, milites, dominus Nycolaus de Starcowe, plebanus in Barth, fQCItttiltettf IßtVt, noster aduocatus, et alii quam plures fide digni. Datum Stralessundis, anno domini M°. CCC°. XIX0., in dominica qua cantatur Judica me deus et discerne causam meam de gente non saneta.
Aus J. A. Dionies handschriftlichem Diplomatarium civitatis Stralsundensis, nach dem Originale im Archive der Stadt Stralsund.
Lisch, Friedrich: Geschichte des Geschlechts Behr I, 1861 (Google data) 180., in: Monasterium.net, URL </mom/UrkundenBehrI/310ea039-b5cf-4696-813e-20d71ea07a70/charter>, accessed at 2024-12-27+01:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success